|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit de ratione
virtutis humanae quod sit habitus operativus. Dicit enim Tullius, in
IV de Tuscul. quaest., quod sicut est sanitas et pulchritudo
corporis, ita est virtus animae. Sed sanitas et pulchritudo non sunt
habitus operativi. Ergo neque etiam virtus.
2. Praeterea, in rebus naturalibus invenitur virtus non solum ad
agere, sed etiam ad esse, ut patet per philosophum, in I de caelo,
quod quaedam habent virtutem ut sint semper, quaedam vero non ad hoc
quod sint semper, sed aliquo tempore determinato. Sed sicut se habet
virtus naturalis in rebus naturalibus, ita se habet virtus humana in
rationalibus. Ergo etiam virtus humana non solum est ad agere, sed
etiam ad esse.
3. Praeterea, philosophus dicit, in VII Physic., quod virtus
est dispositio perfecti ad optimum. Optimum autem ad quod hominem
oportet disponi per virtutem, est ipse Deus, ut probat Augustinus in
libro II de moribus Eccles.; ad quem disponitur anima per
assimilationem ad ipsum. Ergo videtur quod virtus dicatur qualitas
quaedam animae in ordine ad Deum, tanquam assimilativa ad ipsum, non
autem in ordine ad operationem. Non igitur est habitus operativus.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus
uniuscuiusque rei est quae opus eius bonum reddit.
Respondeo dicendum quod virtus, ex ipsa ratione nominis, importat
quandam perfectionem potentiae, ut supra dictum est. Unde, cum
duplex sit potentia, scilicet potentia ad esse et potentia ad agere,
utriusque potentiae perfectio virtus vocatur. Sed potentia ad esse se
tenet ex parte materiae, quae est ens in potentia, potentia autem ad
agere se tenet ex parte formae, quae est principium agendi, eo quod
unumquodque agit inquantum est actu. In constitutione autem hominis,
corpus se habet sicut materia, anima vero sicut forma. Et quantum
quidem ad corpus, homo communicat cum aliis animalibus; et similiter
quantum ad vires quae sunt animae et corpori communes; solae autem
illae vires quae sunt propriae animae, scilicet rationales, sunt
hominis tantum. Et ideo virtus humana, de qua loquimur, non potest
pertinere ad corpus; sed pertinet tantum ad id quod est proprium
animae. Unde virtus humana non importat ordinem ad esse, sed magis ad
agere. Et ideo de ratione virtutis humanae est quod sit habitus
operativus.
Ad primum ergo dicendum quod modus actionis sequitur dispositionem
agentis, unumquodque enim quale est, talia operatur. Et ideo, cum
virtus sit principium aliqualis operationis, oportet quod in operante
praeexistat secundum virtutem aliqua conformis dispositio. Facit autem
virtus operationem ordinatam. Et ideo ipsa virtus est quaedam
dispositio ordinata in anima, secundum scilicet quod potentiae animae
ordinantur aliqualiter ad invicem, et ad id quod est extra. Et ideo
virtus, inquantum est conveniens dispositio animae, assimilatur
sanitati et pulchritudini, quae sunt debitae dispositiones corporis.
Sed per hoc non excluditur quin virtus etiam sit operationis
principium.
Ad secundum dicendum quod virtus quae est ad esse, non est propria
hominis, sed solum virtus quae est ad opera rationis, quae sunt
propria hominis.
Ad tertium dicendum quod, cum Dei substantia sit eius actio, summa
assimilatio hominis ad Deum est secundum aliquam operationem. Unde,
sicut supra dictum est, felicitas sive beatitudo, per quam homo maxime
Deo conformatur, quae est finis humanae vitae, in operatione
consistit.
|
|