|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit de ratione
virtutis quod sit habitus bonus. Peccatum enim in malo semper
sumitur. Sed etiam peccati est aliqua virtus; secundum illud I ad
Cor. XV, virtus peccati lex. Ergo virtus non semper est habitus
bonus.
2. Praeterea, virtus potentiae respondet. Sed potentia non solum
se habet ad bonum, sed etiam ad malum; secundum illud Isaiae V,
vae, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam
ebrietatem. Ergo etiam virtus se habet et ad bonum et ad malum.
3. Praeterea, secundum apostolum, II ad Cor. XII, virtus in
infirmitate perficitur. Sed infirmitas est quoddam malum. Ergo
virtus non solum se habet ad bonum, sed etiam ad malum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles.,
nemo autem dubitaverit quod virtus animam facit optimam. Et
philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus est quae bonum facit
habentem, et opus eius bonum reddit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus importat
perfectionem potentiae, unde virtus cuiuslibet rei determinatur ad
ultimum in quod res potest, ut dicitur in I de caelo. Ultimum autem
in quod unaquaeque potentia potest, oportet quod sit bonum, nam omne
malum defectum quendam importat; unde Dionysius dicit, in IV cap.
de Div. Nom., quod omne malum est infirmum. Et propter hoc
oportet quod virtus cuiuslibet rei dicatur in ordine ad bonum. Unde
virtus humana, quae est habitus operativus, est bonus habitus, et
boni operativus.
Ad primum ergo dicendum quod sicut perfectum, ita et bonum dicitur
metaphorice in malis, dicitur enim et perfectus fur sive latro, et
bonus fur sive latro; ut patet per philosophum, in V Metaphys.
Secundum hoc ergo, etiam virtus metaphorice in malis dicitur. Et sic
virtus peccati dicitur lex, inquantum scilicet per legem occasionaliter
est peccatum augmentatum, et quasi ad maximum suum posse pervenit.
Ad secundum dicendum quod malum ebrietatis et nimiae potationis,
consistit in defectu ordinis rationis. Contingit autem, cum defectu
rationis, esse aliquam potentiam inferiorem perfectam ad id quod est
sui generis, etiam cum repugnantia vel cum defectu rationis.
Perfectio autem talis potentiae, cum sit cum defectu rationis, non
posset dici virtus humana.
Ad tertium dicendum quod tanto ratio perfectior esse ostenditur,
quanto infirmitates corporis et inferiorum partium magis potest vincere
seu tolerare. Et ideo virtus humana, quae rationi attribuitur, in
infirmitate perfici dicitur, non quidem rationis, sed in infirmitate
corporis et inferiorum partium.
|
|