|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit conveniens
definitio virtutis quae solet assignari, scilicet, virtus est bona
qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam
Deus in nobis sine nobis operatur. Virtus enim est bonitas hominis,
ipsa enim est quae bonum facit habentem. Sed bonitas non videtur esse
bona, sicut nec albedo est alba. Igitur inconvenienter dicitur quod
virtus est bona qualitas.
2. Praeterea, nulla differentia est communior suo genere, cum sit
generis divisiva. Sed bonum est communius quam qualitas, convertitur
enim cum ente. Ergo bonum non debet poni in definitione virtutis, ut
differentia qualitatis.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in XII de Trin., ubi
primo occurrit aliquid quod non sit nobis pecoribusque commune, illud
ad mentem pertinet. Sed quaedam virtutes sunt etiam irrationabilium
partium; ut philosophus dicit, in III Ethic. Non ergo omnis
virtus est bona qualitas mentis.
4. Praeterea, rectitudo videtur ad iustitiam pertinere, unde idem
dicuntur recti, et iusti. Sed iustitia est species virtutis.
Inconvenienter ergo ponitur rectum in definitione virtutis, cum
dicitur, qua recte vivitur.
5. Praeterea, quicumque superbit de aliquo, male utitur eo. Sed
multi superbiunt de virtute, dicit enim Augustinus, in regula, quod
superbia etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant. Falsum est ergo
quod nemo virtute male utatur.
6. Praeterea, homo per virtutem iustificatur. Sed Augustinus
dicit, super illud Ioan., maiora horum faciet, qui creavit te sine
te, non iustificabit te sine te. Inconvenienter ergo dicitur quod
virtutem Deus in nobis sine nobis operatur.
Sed contra est auctoritas Augustini, ex cuius verbis praedicta
definitio colligitur, et praecipue in II de libero arbitrio.
Respondeo dicendum quod ista definitio perfecte complectitur totam
rationem virtutis. Perfecta enim ratio uniuscuiusque rei colligitur ex
omnibus causis eius. Comprehendit autem praedicta definitio omnes
causas virtutis. Causa namque formalis virtutis, sicut et cuiuslibet
rei, accipitur ex eius genere et differentia, cum dicitur qualitas
bona, genus enim virtutis qualitas est, differentia autem bonum.
Esset tamen convenientior definitio, si loco qualitatis habitus
poneretur, qui est genus propinquum. Virtus autem non habet materiam
ex qua, sicut nec alia accidentia, sed habet materiam circa quam; et
materiam in qua, scilicet subiectum. Materia autem circa quam est
obiectum virtutis; quod non potuit in praedicta definitione poni, eo
quod per obiectum determinatur virtus ad speciem; hic autem assignatur
definitio virtutis in communi. Unde ponitur subiectum loco causae
materialis, cum dicitur quod est bona qualitas mentis. Finis autem
virtutis, cum sit habitus operativus, est ipsa operatio. Sed
notandum quod habituum operativorum aliqui sunt semper ad malum, sicut
habitus vitiosi; aliqui vero quandoque ad bonum, et quandoque ad
malum, sicut opinio se habet ad verum et ad falsum; virtus autem est
habitus semper se habens ad bonum. Et ideo, ut discernatur virtus ab
his quae semper se habent ad malum, dicitur, qua recte vivitur, ut
autem discernatur ab his quae se habent quandoque ad bonum, quandoque
ad malum, dicitur, qua nullus male utitur. Causa autem efficiens
virtutis infusae, de qua definitio datur, Deus est. Propter quod
dicitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Quae quidem
particula si auferatur, reliquum definitionis erit commune omnibus
virtutibus, et acquisitis et infusis.
Ad primum ergo dicendum quod id quod primo cadit in intellectu, est
ens, unde unicuique apprehenso a nobis attribuimus quod sit ens; et
per consequens quod sit unum et bonum, quae convertuntur cum ente.
Unde dicimus quod essentia est ens et una et bona; et quod unitas est
ens et una et bona; et similiter de bonitate. Non autem hoc habet
locum in specialibus formis, sicut est albedo et sanitas, non enim
omne quod apprehendimus, sub ratione albi et sani apprehendimus. Sed
tamen considerandum quod sicut accidentia et formae non subsistentes
dicuntur entia, non quia ipsa habeant esse, sed quia eis aliquid est;
ita etiam dicuntur bona vel una, non quidem aliqua alia bonitate vel
unitate, sed quia eis est aliquid bonum vel unum. Sic igitur et
virtus dicitur bona, quia ea aliquid est bonum.
Ad secundum dicendum quod bonum quod ponitur in definitione virtutis,
non est bonum commune, quod convertitur cum ente, et est in plus quam
qualitas, sed est bonum rationis, secundum quod Dionysius dicit, in
IV cap. de Div. Nom., quod bonum animae est secundum rationem
esse.
Ad tertium dicendum quod virtus non potest esse in irrationali parte
animae, nisi inquantum participat rationem, ut dicitur in I Ethic.
Et ideo ratio, sive mens, est proprium subiectum virtutis humanae.
Ad quartum dicendum quod iustitiae est propria rectitudo quae
constituitur circa res exteriores quae in usum hominis veniunt, quae
sunt propria materia iustitiae, ut infra patebit. Sed rectitudo quae
importat ordinem ad finem debitum et ad legem divinam, quae est regula
voluntatis humanae, ut supra dictum est, communis est omni virtuti.
Ad quintum dicendum quod virtute potest aliquis male uti tanquam
obiecto, puta cum male sentit de virtute, cum odit eam, vel superbit
de ea, non autem tanquam principio usus, ita scilicet quod malus sit
actus virtutis.
Ad sextum dicendum quod virtus infusa causatur in nobis a Deo sine
nobis agentibus, non tamen sine nobis consentientibus. Et sic est
intelligendum quod dicitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur.
Quae vero per nos aguntur, Deus in nobis causat non sine nobis
agentibus, ipse enim operatur in omni voluntate et natura.
|
|