|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod intellectus non sit
subiectum virtutis. Dicit enim Augustinus, in libro de moribus
Eccles., quod omnis virtus est amor. Subiectum autem amoris non est
intellectus, sed solum vis appetitiva. Ergo nulla virtus est in
intellectu.
2. Praeterea, virtus ordinatur ad bonum, sicut ex supradictis
patet. Bonum autem non est obiectum intellectus, sed appetitivae
virtutis. Ergo subiectum virtutis non est intellectus, sed appetitiva
virtus.
3. Praeterea, virtus est quae bonum facit habentem, ut philosophus
dicit. Sed habitus perficiens intellectum non facit bonum habentem,
non enim propter scientiam vel artem dicitur homo bonus. Ergo
intellectus non est subiectum virtutis.
Sed contra est quod mens maxime dicitur intellectus. Subiectum autem
virtutis est mens; ut patet ex definitione virtutis supra inducta.
Ergo intellectus est subiectum virtutis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus est habitus
quo quis bene operatur. Dupliciter autem habitus aliquis ordinatur ad
bonum actum. Uno modo, inquantum per huiusmodi habitum acquiritur
homini facultas ad bonum actum, sicut per habitum grammaticae habet
homo facultatem recte loquendi. Non tamen grammatica facit ut homo
semper recte loquatur, potest enim grammaticus barbarizare aut
soloecismum facere. Et eadem ratio est in aliis scientiis et artibus.
Alio modo, aliquis habitus non solum facit facultatem agendi, sed
etiam facit quod aliquis recte facultate utatur, sicut iustitia non
solum facit quod homo sit promptae voluntatis ad iusta operandum, sed
etiam facit ut iuste operetur. Et quia bonum, sicut et ens, non
dicitur simpliciter aliquid secundum id quod est in potentia, sed
secundum id quod est in actu; ideo ab huiusmodi habitibus simpliciter
dicitur homo bonum operari, et esse bonus, puta quia est iustus vel
temperatus; et eadem ratio est de similibus. Et quia virtus est quae
bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit, huiusmodi habitus
simpliciter dicuntur virtutes, quia reddunt bonum opus in actu, et
simpliciter faciunt bonum habentem. Primi vero habitus non simpliciter
dicuntur virtutes, quia non reddunt bonum opus nisi in quadam
facultate, nec simpliciter faciunt bonum habentem. Non enim dicitur
simpliciter aliquis homo bonus, ex hoc quod est sciens vel artifex,
sed dicitur bonus solum secundum quid, puta bonus grammaticus, aut
bonus faber. Et propter hoc, plerumque scientia et ars contra
virtutem dividitur, quandoque autem virtutes dicuntur, ut patet in
VI Ethic. Subiectum igitur habitus qui secundum quid dicitur
virtus, potest esse intellectus, non solum practicus, sed etiam
intellectus speculativus, absque omni ordine ad voluntatem, sic enim
philosophus, in VI Ethic., scientiam, sapientiam et intellectum,
et etiam artem, ponit esse intellectuales virtutes. Subiectum vero
habitus qui simpliciter dicitur virtus, non potest esse nisi voluntas;
vel aliqua potentia secundum quod est mota a voluntate. Cuius ratio
est, quia voluntas movet omnes alias potentias quae aliqualiter sunt
rationales, ad suos actus, ut supra habitum est, et ideo quod homo
actu bene agat, contingit ex hoc quod homo habet bonam voluntatem.
Unde virtus quae facit bene agere in actu, non solum in facultate,
oportet quod vel sit in ipsa voluntate; vel in aliqua potentia secundum
quod est a voluntate mota. Contingit autem intellectum a voluntate
moveri, sicut et alias potentias, considerat enim aliquis aliquid
actu, eo quod vult. Et ideo intellectus, secundum quod habet ordinem
ad voluntatem, potest esse subiectum virtutis simpliciter dictae. Et
hoc modo intellectus speculativus, vel ratio, est subiectum fidei,
movetur enim intellectus ad assentiendum his quae sunt fidei, ex
imperio voluntatis; nullus enim credit nisi volens. Intellectus vero
practicus est subiectum prudentiae. Cum enim prudentia sit recta ratio
agibilium, requiritur ad prudentiam quod homo se bene habeat ad
principia huius rationis agendorum, quae sunt fines; ad quos bene se
habet homo per rectitudinem voluntatis, sicut ad principia
speculabilium per naturale lumen intellectus agentis. Et ideo sicut
subiectum scientiae, quae est ratio recta speculabilium, est
intellectus speculativus in ordine ad intellectum agentem; ita
subiectum prudentiae est intellectus practicus in ordine ad voluntatem
rectam.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini intelligendum est de
virtute simpliciter dicta non quod omnis talis virtus sit simpliciter
amor; sed quia dependet aliqualiter ab amore, inquantum dependet a
voluntate, cuius prima affectio est amor, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod bonum uniuscuiusque est finis eius, et
ideo, cum verum sit finis intellectus, cognoscere verum est bonus
actus intellectus. Unde habitus perficiens intellectum ad verum
cognoscendum, vel in speculativis vel in practicis, dicitur virtus.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de virtute simpliciter
dicta.
|
|