|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod irascibilis et
concupiscibilis non possint esse subiectum virtutis. Huiusmodi enim
vires sunt communes nobis et brutis. Sed nunc loquimur de virtute
secundum quod est propria homini, sic enim dicitur virtus humana. Non
igitur humanae virtutis potest esse subiectum irascibilis et
concupiscibilis, quae sunt partes appetitus sensitivi, ut in primo
dictum est.
2. Praeterea, appetitus sensitivus est vis utens organo corporali.
Sed bonum virtutis non potest esse in corpore hominis, dicit enim
apostolus, Rom. VII, scio quod non habitat in carne mea bonum.
Ergo appetitus sensitivus non potest esse subiectum virtutis.
3. Praeterea, Augustinus probat, in libro de moribus Eccles.,
quod virtus non est in corpore, sed in anima, eo quod per animam
corpus regitur, unde quod aliquis corpore bene utatur, totum refertur
ad animam; sicut si mihi auriga obtemperans, equos quibus praeest,
recte regit, hoc totum mihi debetur. Sed sicut anima regit corpus,
ita etiam ratio regit appetitum sensitivum. Ergo totum rationali parti
debetur, quod irascibilis et concupiscibilis recte regantur. Sed
virtus est qua recte vivitur, ut supra dictum est. Virtus igitur non
est in irascibili et concupiscibili, sed solum in parte rationali.
4. Praeterea, principalis actus virtutis moralis est electio, ut
dicitur in VIII Ethic. Sed electio non est actus irascibilis et
concupiscibilis, sed rationis, ut supra dictum est. Ergo virtus
moralis non est in irascibili et concupiscibili, sed in ratione.
Sed contra est quod fortitudo ponitur esse in irascibili, temperantia
autem in concupiscibili. Unde philosophus dicit, in III Ethic.,
quod hae virtutes sunt irrationabilium partium.
Respondeo dicendum quod irascibilis et concupiscibilis dupliciter
considerari possunt. Uno modo secundum se, inquantum sunt partes
appetitus sensitivi. Et hoc modo, non competit eis quod sint
subiectum virtutis. Alio modo possunt considerari inquantum
participant rationem, per hoc quod natae sunt rationi obedire. Et sic
irascibilis vel concupiscibilis potest esse subiectum virtutis humanae,
sic enim est principium humani actus, inquantum participat rationem.
Et in his potentiis necesse est ponere virtutes. Quod enim in
irascibili et concupiscibili sint aliquae virtutes, patet. Actus enim
qui progreditur ab una potentia secundum quod est ab alia mota, non
potest esse perfectus, nisi utraque potentia sit bene disposita ad
actum, sicut actus artificis non potest esse congruus, nisi et artifex
sit bene dispositus ad agendum, et etiam ipsum instrumentum. In his
igitur circa quae operatur irascibilis et concupiscibilis secundum quod
sunt a ratione motae, necesse est ut aliquis habitus perficiens ad bene
agendum sit non solum in ratione, sed etiam in irascibili et
concupiscibili. Et quia bona dispositio potentiae moventis motae,
attenditur secundum conformitatem ad potentiam moventem; ideo virtus
quae est in irascibili et concupiscibili, nihil aliud est quam quaedam
habitualis conformitas istarum potentiarum ad rationem.
Ad primum ergo dicendum quod irascibilis et concupiscibilis secundum se
consideratae, prout sunt partes appetitus sensitivi, communes sunt
nobis et brutis. Sed secundum quod sunt rationales per
participationem, ut obedientes rationi, sic sunt propriae hominis.
Et hoc modo possunt esse subiectum virtutis humanae.
Ad secundum dicendum quod, sicut caro hominis ex se quidem non habet
bonum virtutis, fit tamen instrumentum virtuosi actus, inquantum,
movente ratione, membra nostra exhibemus ad serviendum iustitiae, ita
etiam irascibilis et concupiscibilis ex se quidem non habent bonum
virtutis sed magis infectionem fomitis; inquantum vero conformantur
rationi, sic in eis adgeneratur bonum virtutis moralis.
Ad tertium dicendum quod alia ratione regitur corpus ab anima, et
irascibilis et concupiscibilis a ratione. Corpus enim ad nutum obedit
animae absque contradictione, in his in quibus natum est ab anima
moveri, unde philosophus dicit, in I Polit., quod anima regit
corpus despotico principatu, idest sicut dominus servum. Et ideo
totus motus corporis refertur ad animam. Et propter hoc in corpore non
est virtus, sed solum in anima. Sed irascibilis et concupiscibilis
non ad nutum obediunt rationi, sed habent proprios motus suos, quibus
interdum rationi repugnant, unde in eodem libro philosophus dicit quod
ratio regit irascibilem et concupiscibilem principatu politico, quo
scilicet reguntur liberi, qui habent in aliquibus propriam voluntatem.
Et propter hoc etiam oportet in irascibili et concupiscibili esse
aliquas virtutes, quibus bene disponantur ad actum.
Ad quartum dicendum quod in electione duo sunt, scilicet intentio
finis, quae pertinet ad virtutem moralem; et praeacceptio eius quod
est ad finem, quod pertinet ad prudentiam; ut dicitur in VI Ethic.
Quod autem habeat rectam intentionem finis circa passiones animae, hoc
contingit ex bona dispositione irascibilis et concupiscibilis. Et ideo
virtutes morales circa passiones, sunt in irascibili et
concupiscibili, sed prudentia est in ratione.
|
|