|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in viribus sensitivis
apprehensivis interius, possit esse aliqua virtus. Appetitus enim
sensitivus potest esse subiectum virtutis, inquantum obedit rationi.
Sed vires sensitivae apprehensivae interius, rationi obediunt, ad
imperium enim rationis operatur et imaginativa et cogitativa et
memorativa. Ergo in his viribus potest esse virtus.
2. Praeterea, sicut appetitus rationalis, qui est voluntas, in suo
actu potest impediri, vel etiam adiuvari, per appetitum sensitivum;
ita etiam intellectus vel ratio potest impediri, vel etiam iuvari, per
vires praedictas. Sicut ergo in viribus sensitivis appetitivis potest
esse virtus, ita etiam in apprehensivis.
3. Praeterea, prudentia est quaedam virtus, cuius partem ponit
Tullius memoriam, in sua rhetorica. Ergo etiam in vi memorativa
potest esse aliqua virtus. Et eadem ratione, in aliis interioribus
apprehensivis viribus.
Sed contra est quod omnes virtutes vel sunt intellectuales, vel
morales, ut dicitur in II Ethic. Morales autem virtutes omnes sunt
in parte appetitiva, intellectuales autem in intellectu vel ratione,
sicut patet in VI Ethic. Nulla ergo virtus est in viribus
sensitivis apprehensivis interius.
Respondeo dicendum quod in viribus sensitivis apprehensivis interius,
ponuntur aliqui habitus. Quod patet ex hoc praecipue quod philosophus
dicit, in libro de memoria, quod in memorando unum post aliud,
operatur consuetudo, quae est quasi quaedam natura, nihil autem est
aliud habitus consuetudinalis quam habitudo acquisita per
consuetudinem, quae est in modum naturae. Unde de virtute dicit
Tullius, in sua rhetorica, quod est habitus in modum naturae,
rationi consentaneus. In homine tamen id quod ex consuetudine
acquiritur in memoria, et in aliis viribus sensitivis apprehensivis,
non est habitus per se; sed aliquid annexum habitibus intellectivae
partis, ut supra dictum est. Sed tamen si qui sunt habitus in talibus
viribus, virtutes dici non possunt. Virtus enim est habitus
perfectus, quo non contingit nisi bonum operari, unde oportet quod
virtus sit in illa potentia quae est consummativa boni operis.
Cognitio autem veri non consummatur in viribus sensitivis
apprehensivis; sed huiusmodi vires sunt quasi praeparatoriae ad
cognitionem intellectivam. Et ideo in huiusmodi viribus non sunt
virtutes, quibus cognoscitur verum; sed magis in intellectu vel
ratione.
Ad primum ergo dicendum quod appetitus sensitivus se habet ad
voluntatem, quae est appetitus rationis, sicut motus ab eo. Et ideo
opus appetitivae virtutis consummatur in appetitu sensitivo. Et
propter hoc, appetitus sensitivus est subiectum virtutis. Virtutes
autem sensitivae apprehensivae magis se habent ut moventes respectu
intellectus, eo quod phantasmata se habent ad animam intellectivam,
sicut colores ad visum, ut dicitur in III de anima. Et ideo opus
cognitionis in intellectu terminatur. Et propter hoc, virtutes
cognoscitivae sunt in ipso intellectu vel ratione.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod memoria non ponitur pars prudentiae, sicut
species est pars generis, quasi ipsa memoria sit quaedam virtus per
se, sed quia unum eorum quae requiruntur ad prudentiam, est bonitas
memoriae; ut sic quodammodo se habeat per modum partis integralis.
|
|