|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod voluntas non sit
subiectum alicuius virtutis. Ad id enim quod convenit potentiae ex
ipsa ratione potentiae, non requiritur aliquis habitus. Sed de ipsa
ratione voluntatis, cum sit in ratione, secundum philosophum in III
de anima, est quod tendat in id quod est bonum secundum rationem, ad
quod ordinatur omnis virtus, quia unumquodque naturaliter appetit
proprium bonum, virtus enim est habitus per modum naturae,
consentaneus rationi, ut Tullius dicit in sua rhetorica. Ergo
voluntas non est subiectum virtutis.
2. Praeterea, omnis virtus aut est intellectualis, aut moralis, ut
dicitur in I et II Ethic. Sed virtus intellectualis est, sicut in
subiecto, in intellectu et ratione, non autem in voluntate, virtus
autem moralis est, sicut in subiecto, in irascibili et
concupiscibili, quae sunt rationales per participationem. Ergo nulla
virtus est in voluntate sicut in subiecto.
3. Praeterea, omnes actus humani, ad quos virtutes ordinantur,
sunt voluntarii. Si igitur respectu aliquorum humanorum actuum sit
aliqua virtus in voluntate, pari ratione respectu omnium actuum
humanorum erit virtus in voluntate. Aut ergo in nulla alia potentia
erit aliqua virtus, aut ad eundem actum ordinabuntur duae virtutes,
quod videtur inconveniens. Voluntas ergo non potest esse subiectum
virtutis.
Sed contra est quod maior perfectio requiritur in movente quam in
moto. Sed voluntas movet irascibilem et concupiscibilem. Multo ergo
magis debet esse virtus in voluntate, quam in irascibili et
concupiscibili.
Respondeo dicendum quod, cum per habitum perficiatur potentia ad
agendum, ibi indiget potentia habitu perficiente ad bene agendum, qui
quidem habitus est virtus, ubi ad hoc non sufficit propria ratio
potentiae. Omnis autem potentiae propria ratio attenditur in ordine ad
obiectum. Unde cum, sicut dictum est, obiectum voluntati sit bonum
rationis voluntati proportionatum, quantum ad hoc non indiget voluntas
virtute perficiente. Sed si quod bonum immineat homini volendum, quod
excedat proportionem volentis; sive quantum ad totam speciem humanam,
sicut bonum divinum, quod transcendit limites humanae naturae, sive
quantum ad individuum, sicut bonum proximi; ibi voluntas indiget
virtute. Et ideo huiusmodi virtutes quae ordinant affectum hominis in
Deum vel in proximum, sunt in voluntate sicut in subiecto; ut
caritas, iustitia et huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa habet locum de virtute quae
ordinat ad bonum proprium ipsius volentis, sicut temperantia et
fortitudo, quae sunt circa passiones humanas et alia huiusmodi, ut ex
dictis patet.
Ad secundum dicendum quod rationale per participationem non solum est
irascibilis et concupiscibilis; sed omnino, idest universaliter,
appetitivum, ut dicitur in I Ethic. Sub appetitivo autem
comprehenditur voluntas. Et ideo, si qua virtus est in voluntate,
erit moralis, nisi sit theologica, ut infra patebit.
Ad tertium dicendum quod quaedam virtutes ordinantur ad bonum passionis
moderatae, quod est proprium huius vel illius hominis, et in talibus
non est necessarium quod sit aliqua virtus in voluntate, cum ad hoc
sufficiat natura potentiae, ut dictum est. Sed hoc solum necessarium
est in illis virtutibus quae ordinantur ad aliquod bonum extrinsecum.
|
|