|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod habitus intellectuales
speculativi non sint virtutes. Virtus enim est habitus operativus, ut
supra dictum est. Sed habitus speculativi non sunt operativi,
distinguitur enim speculativum a practico, idest operativo. Ergo
habitus intellectuales speculativi non sunt virtutes.
2. Praeterea, virtus est eorum per quae fit homo felix sive beatus,
eo quod felicitas est virtutis praemium, ut dicitur in I Ethic. Sed
habitus intellectuales non considerant actus humanos, aut alia bona
humana, per quae homo beatitudinem adipiscitur, sed magis res
naturales et divinas. Ergo huiusmodi habitus virtutes dici non
possunt.
3. Praeterea, scientia est habitus speculativus. Sed scientia et
virtus distinguuntur sicut diversa genera non subalternatim posita; ut
patet per philosophum, in IV Topic. Ergo habitus speculativi non
sunt virtutes.
Sed contra, soli habitus speculativi considerant necessaria quae
impossibile est aliter se habere. Sed philosophus ponit, in VI
Ethic., quasdam virtutes intellectuales in parte animae quae
considerat necessaria quae non possunt aliter se habere. Ergo habitus
intellectuales speculativi sunt virtutes.
Respondeo dicendum quod, cum omnis virtus dicatur in ordine ad bonum,
sicut supra dictum est, duplici ratione aliquis habitus dicitur
virtus, ut supra dictum est, uno modo, quia facit facultatem bene
operandi; alio modo, quia cum facultate, facit etiam usum bonum. Et
hoc, sicut supra dictum est, pertinet solum ad illos habitus qui
respiciunt partem appetitivam, eo quod vis appetitiva animae est quae
facit uti omnibus potentiis et habitibus. Cum igitur habitus
intellectuales speculativi non perficiant partem appetitivam, nec
aliquo modo ipsam respiciant, sed solam intellectivam; possunt quidem
dici virtutes inquantum faciunt facultatem bonae operationis, quae est
consideratio veri (hoc enim est bonum opus intellectus), non tamen
dicuntur virtutes secundo modo, quasi facientes bene uti potentia seu
habitu. Ex hoc enim quod aliquis habet habitum scientiae
speculativae, non inclinatur ad utendum, sed fit potens speculari
verum in his quorum habet scientiam, sed quod utatur scientia habita,
hoc est movente voluntate. Et ideo virtus quae perficit voluntatem,
ut caritas vel iustitia, facit etiam bene uti huiusmodi speculativis
habitibus. Et secundum hoc etiam, in actibus horum habituum potest
esse meritum, si ex caritate fiant, sicut Gregorius dicit, in VI
Moral., quod contemplativa est maioris meriti quam activa.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est opus, scilicet exterius, et
interius. Practicum ergo, vel operativum, quod dividitur contra
speculativum, sumitur ab opere exteriori, ad quod non habet ordinem
habitus speculativus. Sed tamen habet ordinem ad interius opus
intellectus, quod est speculari verum. Et secundum hoc est habitus
operativus.
Ad secundum dicendum quod virtus est aliquorum dupliciter. Uno modo,
sicut obiectorum. Et sic huiusmodi virtutes speculativae non sunt
eorum per quae homo fit beatus; nisi forte secundum quod ly per dicit
causam efficientem vel obiectum completae beatitudinis, quod est
Deus, quod est summum speculabile. Alio modo dicitur virtus esse
aliquorum sicut actuum. Et hoc modo virtutes intellectuales sunt eorum
per quae homo fit beatus. Tum quia actus harum virtutum possunt esse
meritorii, sicut dictum est. Tum etiam quia sunt quaedam inchoatio
perfectae beatitudinis, quae in contemplatione veri consistit, sicut
supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod scientia dividitur contra virtutem secundo
modo dictam, quae pertinet ad vim appetitivam.
|
|