|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
distinguantur tres virtutes intellectuales speculativae, scilicet
sapientia, scientia et intellectus. Species enim non debet condividi
generi. Sed sapientia est quaedam scientia, ut dicitur in VI
Ethic. Ergo sapientia non debet condividi scientiae, in numero
virtutum intellectualium.
2. Praeterea, in distinctione potentiarum, habituum et actuum,
quae attenditur secundum obiecta, attenditur principaliter distinctio
quae est secundum rationem formalem obiectorum, ut ex supradictis
patet. Non ergo diversi habitus debent distingui secundum materiale
obiectum; sed secundum rationem formalem illius obiecti. Sed
principium demonstrationis est ratio sciendi conclusiones. Non ergo
intellectus principiorum debet poni habitus alius, aut alia virtus, a
scientia conclusionum.
3. Praeterea, virtus intellectualis dicitur quae est in ipso
rationali per essentiam. Sed ratio, etiam speculativa, sicut
ratiocinatur syllogizando demonstrative; ita etiam ratiocinatur
syllogizando dialectice. Ergo sicut scientia, quae causatur ex
syllogismo demonstrativo, ponitur virtus intellectualis speculativa;
ita etiam et opinio.
Sed contra est quod philosophus, VI Ethic., ponit has solum tres
virtutes intellectuales speculativas, scilicet sapientiam, scientiam
et intellectum.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, virtus intellectualis
speculativa est per quam intellectus speculativus perficitur ad
considerandum verum, hoc enim est bonum opus eius. Verum autem est
dupliciter considerabile, uno modo, sicut per se notum; alio modo,
sicut per aliud notum. Quod autem est per se notum, se habet ut
principium; et percipitur statim ab intellectu. Et ideo habitus
perficiens intellectum ad huiusmodi veri considerationem, vocatur
intellectus, qui est habitus principiorum. Verum autem quod est per
aliud notum, non statim percipitur ab intellectu, sed per
inquisitionem rationis, et se habet in ratione termini. Quod quidem
potest esse dupliciter, uno modo, ut sit ultimum in aliquo genere;
alio modo, ut sit ultimum respectu totius cognitionis humanae. Et
quia ea quae sunt posterius nota quoad nos, sunt priora et magis nota
secundum naturam, ut dicitur in I Physic.; ideo id quod est ultimum
respectu totius cognitionis humanae, est id quod est primum et maxime
cognoscibile secundum naturam. Et circa huiusmodi est sapientia, quae
considerat altissimas causas, ut dicitur in I Metaphys. Unde
convenienter iudicat et ordinat de omnibus, quia iudicium perfectum et
universale haberi non potest nisi per resolutionem ad primas causas.
Ad id vero quod est ultimum in hoc vel in illo genere cognoscibilium,
perficit intellectum scientia. Et ideo secundum diversa genera
scibilium, sunt diversi habitus scientiarum, cum tamen sapientia non
sit nisi una.
Ad primum ergo dicendum quod sapientia est quaedam scientia, inquantum
habet id quod est commune omnibus scientiis, ut scilicet ex principiis
conclusiones demonstret. Sed quia habet aliquid proprium supra alias
scientias, inquantum scilicet de omnibus iudicat; et non solum quantum
ad conclusiones, sed etiam quantum ad prima principia, ideo habet
rationem perfectioris virtutis quam scientia.
Ad secundum dicendum quod quando ratio obiecti sub uno actu refertur ad
potentiam vel habitum, tunc non distinguuntur habitus vel potentiae
penes rationem obiecti et obiectum materiale, sicut ad eandem potentiam
visivam pertinet videre colorem, et lumen, quod est ratio videndi
colorem et simul cum ipso videtur. Principia vero demonstrationis
possunt seorsum considerari, absque hoc quod considerentur
conclusiones. Possunt etiam considerari simul cum conclusionibus,
prout principia in conclusiones deducuntur. Considerare ergo hoc
secundo modo principia, pertinet ad scientiam, quae considerat etiam
conclusiones, sed considerare principia secundum seipsa, pertinet ad
intellectum. Unde, si quis recte consideret, istae tres virtutes non
ex aequo distinguuntur ab invicem, sed ordine quodam; sicut accidit in
totis potentialibus, quorum una pars est perfectior altera, sicut
anima rationalis est perfectior quam sensibilis, et sensibilis quam
vegetabilis. Hoc enim modo, scientia dependet ab intellectu sicut a
principaliori. Et utrumque dependet a sapientia sicut a
principalissimo, quae sub se continet et intellectum et scientiam, ut
de conclusionibus scientiarum diiudicans, et de principiis earundem.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus virtutis
determinate se habet ad bonum, nullo autem modo ad malum. Bonum autem
intellectus est verum, malum autem eius est falsum. Unde soli illi
habitus virtutes intellectuales dicuntur, quibus semper dicitur verum,
et nunquam falsum. Opinio vero et suspicio possunt esse veri et
falsi. Et ideo non sunt intellectuales virtutes, ut dicitur in VI
Ethic.
|
|