|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ars non sit virtus
intellectualis. Dicit enim Augustinus, in libro de libero arbitrio,
quod virtute nullus male utitur. Sed arte aliquis male utitur, potest
enim aliquis artifex, secundum scientiam artis suae, male operari.
Ergo ars non est virtus.
2. Praeterea, virtutis non est virtus. Artis autem est aliqua
virtus, ut dicitur in VI Ethic. Ergo ars non est virtus.
3. Praeterea, artes liberales sunt excellentiores quam artes
mechanicae. Sed sicut artes mechanicae sunt practicae, ita artes
liberales sunt speculativae. Ergo si ars esset virtus intellectualis,
deberet virtutibus speculativis annumerari.
Sed contra est quod philosophus, in VI Ethic., ponit artem esse
virtutem; nec tamen connumerat eam virtutibus speculativis, quarum
subiectum ponit scientificam partem animae.
Respondeo dicendum quod ars nihil aliud est quam ratio recta aliquorum
operum faciendorum. Quorum tamen bonum non consistit in eo quod
appetitus humanus aliquo modo se habet, sed in eo quod ipsum opus quod
fit, in se bonum est. Non enim pertinet ad laudem artificis,
inquantum artifex est, qua voluntate opus faciat; sed quale sit opus
quod facit. Sic igitur ars, proprie loquendo, habitus operativus
est. Et tamen in aliquo convenit cum habitibus speculativis, quia
etiam ad ipsos habitus speculativos pertinet qualiter se habeat res quam
considerant, non autem qualiter se habeat appetitus humanus ad illas.
Dummodo enim verum geometra demonstret, non refert qualiter se habeat
secundum appetitivam partem, utrum sit laetus vel iratus, sicut nec in
artifice refert, ut dictum est. Et ideo eo modo ars habet rationem
virtutis, sicut et habitus speculativi, inquantum scilicet nec ars,
nec habitus speculativus, faciunt bonum opus quantum ad usum, quod est
proprium virtutis perficientis appetitum; sed solum quantum ad
facultatem bene agendi.
Ad primum ergo dicendum quod, cum aliquis habens artem operatur malum
artificium, hoc non est opus artis, immo est contra artem, sicut
etiam cum aliquis sciens verum mentitur, hoc quod dicit non est
secundum scientiam, sed contra scientiam. Unde sicut scientia se
habet semper ad bonum, ut dictum est, ita et ars, et secundum hoc
dicitur virtus. In hoc tamen deficit a perfecta ratione virtutis,
quia non facit ipsum bonum usum, sed ad hoc aliquid aliud requiritur,
quamvis bonus usus sine arte esse non possit.
Ad secundum dicendum quod, quia ad hoc ut homo bene utatur arte quam
habet, requiritur bona voluntas, quae perficitur per virtutem
moralem; ideo philosophus dicit quod artis est virtus, scilicet
moralis, inquantum ad bonum usum eius aliqua virtus moralis
requiritur. Manifestum est enim quod artifex per iustitiam, quae
facit voluntatem rectam, inclinatur ut opus fidele faciat.
Ad tertium dicendum quod etiam in ipsis speculabilibus est aliquid per
modum cuiusdam operis, puta constructio syllogismi aut orationis
congruae aut opus numerandi vel mensurandi. Et ideo quicumque ad
huiusmodi opera rationis habitus speculativi ordinantur, dicuntur per
quandam similitudinem artes, sed liberales; ad differentiam illarum
artium quae ordinantur ad opera per corpus exercita, quae sunt
quodammodo serviles, inquantum corpus serviliter subditur animae, et
homo secundum animam est liber. Illae vero scientiae quae ad nullum
huiusmodi opus ordinantur, simpliciter scientiae dicuntur, non autem
artes. Nec oportet, si liberales artes sunt nobiliores, quod magis
eis conveniat ratio artis.
|
|