|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod prudentia non sit alia
virtus ab arte. Ars enim est ratio recta aliquorum operum. Sed
diversa genera operum non faciunt ut aliquid amittat rationem artis,
sunt enim diversae artes circa opera valde diversa. Cum igitur etiam
prudentia sit quaedam ratio recta operum, videtur quod etiam ipsa
debeat dici ars.
2. Praeterea, prudentia magis convenit cum arte quam habitus
speculativi, utrumque enim eorum est circa contingens aliter se
habere, ut dicitur in VI Ethic. Sed quidam habitus speculativi
dicuntur artes. Ergo multo magis prudentia debet dici ars.
3. Praeterea, ad prudentiam pertinet bene consiliari, ut dicitur in
VI Ethic. Sed etiam in quibusdam artibus consiliari contingit, ut
dicitur in III Ethic., sicut in arte militari, et gubernativa,
et medicinali. Ergo prudentia ab arte non distinguitur.
Sed contra est quod philosophus distinguit prudentiam ab arte, in VI
Ethic.
Respondeo dicendum quod ubi invenitur diversa ratio virtutis, ibi
oportet virtutes distingui. Dictum est autem supra quod aliquis
habitus habet rationem virtutis ex hoc solum quod facit facultatem boni
operis, aliquis autem ex hoc quod facit non solum facultatem boni
operis, sed etiam usum. Ars autem facit solum facultatem boni
operis, quia non respicit appetitum. Prudentia autem non solum facit
boni operis facultatem, sed etiam usum, respicit enim appetitum,
tanquam praesupponens rectitudinem appetitus. Cuius differentiae ratio
est, quia ars est recta ratio factibilium; prudentia vero est recta
ratio agibilium. Differt autem facere et agere quia, ut dicitur in
IX Metaphys., factio est actus transiens in exteriorem materiam,
sicut aedificare, secare, et huiusmodi; agere autem est actus
permanens in ipso agente, sicut videre, velle, et huiusmodi. Sic
igitur hoc modo se habet prudentia ad huiusmodi actus humanos, qui sunt
usus potentiarum et habituum, sicut se habet ars ad exteriores
factiones, quia utraque est perfecta ratio respectu illorum ad quae
comparatur. Perfectio autem et rectitudo rationis in speculativis,
dependet ex principiis, ex quibus ratio syllogizat, sicut dictum est
quod scientia dependet ab intellectu, qui est habitus principiorum, et
praesupponit ipsum. In humanis autem actibus se habent fines sicut
principia in speculativis, ut dicitur in VII Ethic. Et ideo ad
prudentiam, quae est recta ratio agibilium, requiritur quod homo sit
bene dispositus circa fines, quod quidem est per appetitum rectum. Et
ideo ad prudentiam requiritur moralis virtus, per quam fit appetitus
rectus. Bonum autem artificialium non est bonum appetitus humani, sed
bonum ipsorum operum artificialium, et ideo ars non praesupponit
appetitum rectum. Et inde est quod magis laudatur artifex qui volens
peccat, quam qui peccat nolens; magis autem contra prudentiam est quod
aliquis peccet volens, quam nolens, quia rectitudo voluntatis est de
ratione prudentiae, non autem de ratione artis. Sic igitur patet quod
prudentia est virtus distincta ab arte.
Ad primum ergo dicendum quod diversa genera artificialium omnia sunt
extra hominem, et ideo non diversificatur ratio virtutis. Sed
prudentia est recta ratio ipsorum actuum humanorum, unde diversificatur
ratio virtutis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod prudentia magis convenit cum arte quam
habitus speculativi, quantum ad subiectum et materiam, utrumque enim
est in opinativa parte animae, et circa contingens aliter se habere.
Sed ars magis convenit cum habitibus speculativis in ratione virtutis,
quam cum prudentia, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum quod prudentia est bene consiliativa de his quae
pertinent ad totam vitam hominis, et ad ultimum finem vitae humanae.
Sed in artibus aliquibus est consilium de his quae pertinent ad fines
proprios illarum artium. Unde aliqui, inquantum sunt bene
consiliativi in rebus bellicis vel nauticis, dicuntur prudentes duces
vel gubernatores, non autem prudentes simpliciter, sed illi solum qui
bene consiliantur de his quae conferunt ad totam vitam.
|
|