|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod prudentia non sit virtus
necessaria ad bene vivendum. Sicut enim se habet ars ad factibilia,
quorum est ratio recta; ita se habet prudentia ad agibilia, secundum
quae vita hominis consideratur, est enim eorum recta ratio prudentia,
ut dicitur in VI Ethic. Sed ars non est necessaria in rebus
factibilibus nisi ad hoc quod fiant, non autem postquam sunt factae.
Ergo nec prudentia est necessaria homini ad bene vivendum, postquam
est virtuosus, sed forte solum quantum ad hoc quod virtuosus fiat.
2. Praeterea, prudentia est per quam recte consiliamur, ut dicitur
in VI Ethic. Sed homo potest ex bono consilio agere non solum
proprio, sed etiam alieno. Ergo non est necessarium ad bene vivendum
quod ipse homo habeat prudentiam; sed sufficit quod prudentum consilia
sequatur.
3. Praeterea, virtus intellectualis est secundum quam contingit
semper dicere verum, et nunquam falsum. Sed hoc non videtur
contingere secundum prudentiam, non enim est humanum quod in
consiliando de agendis nunquam erretur; cum humana agibilia sint
contingentia aliter se habere. Unde dicitur Sap. IX, cogitationes
mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Ergo videtur
quod prudentia non debeat poni intellectualis virtus.
Sed contra est quod Sap. VIII, connumeratur aliis virtutibus
necessariis ad vitam humanam, cum dicitur de divina sapientia,
sobrietatem et prudentiam docet, iustitiam et virtutem, quibus utilius
nihil est in vita hominibus.
Respondeo dicendum quod prudentia est virtus maxime necessaria ad vitam
humanam. Bene enim vivere consistit in bene operari. Ad hoc autem
quod aliquis bene operetur, non solum requiritur quid faciat, sed
etiam quomodo faciat; ut scilicet secundum electionem rectam operetur,
non solum ex impetu aut passione. Cum autem electio sit eorum quae
sunt ad finem, rectitudo electionis duo requirit, scilicet debitum
finem; et id quod convenienter ordinatur ad debitum finem. Ad debitum
autem finem homo convenienter disponitur per virtutem quae perficit
partem animae appetitivam, cuius obiectum est bonum et finis. Ad id
autem quod convenienter in finem debitum ordinatur, oportet quod homo
directe disponatur per habitum rationis, quia consiliari et eligere,
quae sunt eorum quae sunt ad finem, sunt actus rationis. Et ideo
necesse est in ratione esse aliquam virtutem intellectualem, per quam
perficiatur ratio ad hoc quod convenienter se habeat ad ea quae sunt ad
finem. Et haec virtus est prudentia. Unde prudentia est virtus
necessaria ad bene vivendum.
Ad primum ergo dicendum quod bonum artis consideratur non in ipso
artifice, sed magis in ipso artificiato, cum ars sit ratio recta
factibilium, factio enim, in exteriorem materiam transiens, non est
perfectio facientis, sed facti, sicut motus est actus mobilis; ars
autem circa factibilia est. Sed prudentiae bonum attenditur in ipso
agente, cuius perfectio est ipsum agere, est enim prudentia recta
ratio agibilium, ut dictum est. Et ideo ad artem non requiritur quod
artifex bene operetur, sed quod bonum opus faciat. Requireretur autem
magis quod ipsum artificiatum bene operaretur, sicut quod cultellus
bene incideret, vel serra bene secaret; si proprie horum esset agere,
et non magis agi, quia non habent dominium sui actus. Et ideo ars non
est necessaria ad bene vivendum ipsi artificis; sed solum ad faciendum
artificiatum bonum, et ad conservandum ipsum. Prudentia autem est
necessaria homini ad bene vivendum, non solum ad hoc quod fiat bonus.
Ad secundum dicendum quod, cum homo bonum operatur non secundum
propriam rationem, sed motus ex consilio alterius; nondum est omnino
perfecta operatio ipsius, quantum ad rationem dirigentem, et quantum
ad appetitum moventem. Unde si bonum operetur, non tamen simpliciter
bene; quod est bene vivere.
Ad tertium dicendum quod verum intellectus practici aliter accipitur
quam verum intellectus speculativi, ut dicitur in VI Ethic. Nam
verum intellectus speculativi accipitur per conformitatem intellectus ad
rem. Et quia intellectus non potest infallibiliter conformari rebus in
contingentibus, sed solum in necessariis; ideo nullus habitus
speculativus contingentium est intellectualis virtus, sed solum est
circa necessaria. Verum autem intellectus practici accipitur per
conformitatem ad appetitum rectum. Quae quidem conformitas in
necessariis locum non habet, quae voluntate humana non fiunt, sed
solum in contingentibus quae possunt a nobis fieri, sive sint agibilia
interiora, sive factibilia exteriora. Et ideo circa sola contingentia
ponitur virtus intellectus practici, circa factibilia quidem, ars;
circa agibilia vero prudentia.
|
|