|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
adiungantur prudentiae eubulia, synesis et gnome. Eubulia enim est
habitus quo bene consiliamur, ut dicitur in VI Ethic. Sed bene
consiliari pertinet ad prudentiam, ut in eodem libro dicitur. Ergo
eubulia non est virtus adiuncta prudentiae, sed magis est ipsa
prudentia.
2. Praeterea, ad superiorem pertinet de inferioribus iudicare.
Illa ergo virtus videtur suprema, cuius est actus iudicium. Sed
synesis est bene iudicativa. Ergo synesis non est virtus adiuncta
prudentiae, sed magis ipsa est principalis.
3. Praeterea, sicut diversa sunt ea de quibus est iudicandum, ita
etiam diversa sunt ea de quibus est consiliandum. Sed circa omnia
consiliabilia ponitur una virtus, scilicet eubulia. Ergo ad bene
iudicandum de agendis, non oportet ponere, praeter synesim, aliam
virtutem, scilicet gnomen.
4. Praeterea, Tullius ponit, in sua rhetorica, tres alias partes
prudentiae, scilicet memoriam praeteritorum, intelligentiam
praesentium, et providentiam futurorum. Macrobius etiam ponit, super
somnium Scipionis, quasdam alias partes prudentiae, scilicet
cautionem, docilitatem, et alia huiusmodi. Non videntur igitur solae
huiusmodi virtutes prudentiae adiungi.
Sed contra est auctoritas philosophi, in VI Ethic., qui has tres
virtutes ponit prudentiae adiunctas.
Respondeo dicendum quod in omnibus potentiis ordinatis illa est
principalior, quae ad principaliorem actum ordinatur. Circa agibilia
autem humana tres actus rationis inveniuntur, quorum primus est
consiliari, secundus iudicare, tertius est praecipere. Primi autem
duo respondent actibus intellectus speculativi qui sunt inquirere et
iudicare, nam consilium inquisitio quaedam est. Sed tertius actus
proprius est practici intellectus, inquantum est operativus, non enim
ratio habet praecipere ea quae per hominem fieri non possunt.
Manifestum est autem quod in his quae per hominem fiunt, principalis
actus est praecipere, ad quem alii ordinantur. Et ideo virtuti quae
est bene praeceptiva, scilicet prudentiae, tanquam principaliori,
adiunguntur tanquam secundariae, eubulia, quae est bene consiliativa,
et synesis et gnome, quae sunt partes iudicativae; de quarum
distinctione dicetur.
Ad primum ergo dicendum quod prudentia est bene consiliativa, non
quasi bene consiliari sit immediate actus eius, sed quia hunc actum
perficit mediante virtute sibi subiecta, quae est eubulia.
Ad secundum dicendum quod iudicium in agendis ad aliquid ulterius
ordinatur, contingit enim aliquem bene iudicare de aliquo agendo, et
tamen non recte exequi. Sed ultimum complementum est, quando ratio
iam bene praecipit de agendis.
Ad tertium dicendum quod iudicium de unaquaque re fit per propria
principia eius. Inquisitio autem nondum est per propria principia,
quia his habitis, non esset opus inquisitione, sed iam res esset
inventa. Et ideo una sola virtus ordinatur ad bene consiliandum, duae
autem virtutes ad bene iudicandum, quia distinctio non est in
communibus principiis, sed in propriis. Unde et in speculativis una
est dialectica inquisitiva de omnibus, scientiae autem demonstrativae,
quae sunt iudicativae, sunt diversae de diversis. Distinguuntur autem
synesis et gnome secundum diversas regulas quibus iudicatur, nam
synesis est iudicativa de agendis secundum communem legem; gnome autem
secundum ipsam rationem naturalem, in his in quibus deficit lex
communis; sicut plenius infra patebit.
Ad quartum dicendum quod memoria, intelligentia et providentia,
similiter etiam cautio et docilitas, et alia huiusmodi, non sunt
virtutes diversae a prudentia, sed quodammodo comparantur ad ipsam
sicut partes integrales, inquantum omnia ista requiruntur ad
perfectionem prudentiae. Sunt etiam et quaedam partes subiectivae,
seu species prudentiae, sicut oeconomica, regnativa, et huiusmodi.
Sed praedicta tria sunt quasi partes potentiales prudentiae, quia
ordinantur sicut secundarium ad principale. Et de his infra dicetur.
|
|