|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnis virtus sit
moralis. Virtus enim moralis dicitur a more, idest consuetudine.
Sed omnium virtutum actus consuescere possumus. Ergo omnis virtus est
moralis.
2. Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus
moralis est habitus electivus in medietate rationis consistens. Sed
omnis virtus videtur esse habitus electivus, quia actus cuiuslibet
virtutis possumus ex electione facere. Omnis etiam virtus aliqualiter
in medio rationis consistit, ut infra patebit. Ergo omnis virtus est
moralis.
3. Praeterea, Tullius dicit, in sua rhetorica, quod virtus est
habitus in modum naturae, rationi consentaneus. Sed cum omnis virtus
humana ordinetur ad bonum hominis, oportet quod sit consentanea
rationi, cum bonum hominis sit secundum rationem esse, ut Dionysius
dicit. Ergo omnis virtus est moralis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in I Ethic., dicentes de
moribus, non dicimus quoniam sapiens vel intelligens; sed quoniam
mitis vel sobrius. Sic igitur sapientia et intellectus non sunt
morales. Quae tamen sunt virtutes, sicut supra dictum est. Non ergo
omnis virtus est moralis.
Respondeo dicendum quod ad huius evidentiam, considerare oportet quid
sit mos, sic enim scire poterimus quid sit moralis virtus. Mos autem
duo significat. Quandoque enim significat consuetudinem, sicut
dicitur Act. XV, nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non
poteritis salvi fieri. Quandoque vero significat inclinationem quandam
naturalem, vel quasi naturalem, ad aliquid agendum, unde etiam et
brutorum animalium dicuntur aliqui mores; unde dicitur II Machab.
XI, quod leonum more irruentes in hostes, prostraverunt eos. Et
sic accipitur mos in Psalmo LXVII, ubi dicitur, qui habitare
facit unius moris in domo. Et hae quidem duae significationes in nullo
distinguuntur, apud Latinos, quantum ad vocem. In Graeco autem
distinguuntur, nam ethos, quod apud nos morem significat, quandoque
habet primam longam, et scribitur per eta, Graecam litteram;
quandoque habet primam correptam, et scribitur per epsilon. Dicitur
autem virtus moralis a more, secundum quod mos significat quandam
inclinationem naturalem, vel quasi naturalem, ad aliquid agendum. Et
huic significationi moris propinqua est alia significatio, qua
significat consuetudinem, nam consuetudo quodammodo vertitur in
naturam, et facit inclinationem similem naturali. Manifestum est
autem quod inclinatio ad actum proprie convenit appetitivae virtuti,
cuius est movere omnes potentias ad agendum, ut ex supradictis patet.
Et ideo non omnis virtus dicitur moralis, sed solum illa quae est in
vi appetitiva.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de more, secundum
quod significat consuetudinem.
Ad secundum dicendum quod omnis actus virtutis potest ex electione
agi, sed electionem rectam agit sola virtus quae est in appetitiva
parte animae, dictum est enim supra quod eligere est actus appetitivae
partis. Unde habitus electivus, qui scilicet est electionis
principium, est solum ille qui perficit vim appetitivam, quamvis etiam
aliorum habituum actus sub electione cadere possint.
Ad tertium dicendum quod natura est principium motus, sicut dicitur in
II Physic. Movere autem ad agendum proprium est appetitivae
partis. Et ideo assimilari naturae in consentiendo rationi, est
proprium virtutum quae sunt in vi appetitiva.
|
|