|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis ab
intellectuali non distinguatur. Dicit enim Augustinus, in libro de
Civ. Dei, quod virtus est ars recte vivendi. Sed ars est virtus
intellectualis. Ergo virtus moralis ab intellectuali non differt.
2. Praeterea, plerique in definitione virtutum moralium ponunt
scientiam, sicut quidam definiunt quod perseverantia est scientia vel
habitus eorum quibus est immanendum vel non immanendum; et sanctitas
est scientia faciens fideles et servantes quae ad Deum iusta.
Scientia autem est virtus intellectualis. Ergo virtus moralis non
debet distingui ab intellectuali.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in I Soliloq., quod virtus est
recta et perfecta ratio. Sed hoc pertinet ad virtutem intellectualem,
ut patet in VI Ethic. ergo virtus moralis non est distincta ab
intellectuali.
4. Praeterea, nihil distinguitur ab eo quod in eius definitione
ponitur. Sed virtus intellectualis ponitur in definitione virtutis
moralis, dicit enim philosophus, in II Ethic., quod virtus
moralis est habitus electivus existens in medietate determinata
ratione, prout sapiens determinabit. Huiusmodi autem recta ratio
determinans medium virtutis moralis, pertinet ad virtutem
intellectualem, ut dicitur in VI Ethic. Ergo virtus moralis non
distinguitur ab intellectuali.
Sed contra est quod dicitur in I Ethic., determinatur virtus
secundum differentiam hanc, dicimus enim harum has quidem
intellectuales, has vero morales.
Respondeo dicendum quod omnium humanorum operum principium primum ratio
est, et quaecumque alia principia humanorum operum inveniantur,
quodammodo rationi obediunt; diversimode tamen. Nam quaedam rationi
obediunt omnino ad nutum, absque omni contradictione, sicut corporis
membra, si fuerint in sua natura consistentia; statim enim ad imperium
rationis, manus aut pes movetur ad opus. Unde philosophus dicit, in
I Polit., quod anima regit corpus despotico principatu, idest sicut
dominus servum, qui ius contradicendi non habet. Posuerunt igitur
quidam quod omnia principia activa quae sunt in homine, hoc modo se
habent ad rationem. Quod quidem si verum esset, sufficeret quod ratio
esset perfecta, ad bene agendum. Unde, cum virtus sit habitus quo
perficimur ad bene agendum, sequeretur quod in sola ratione esset, et
sic nulla virtus esset nisi intellectualis. Et haec fuit opinio
Socratis, qui dixit omnes virtutes esse prudentias, ut dicitur in
VI Ethic. Unde ponebat quod homo, scientia in eo existente,
peccare non poterat; sed quicumque peccabat, peccabat propter
ignorantiam. Hoc autem procedit ex suppositione falsi. Pars enim
appetitiva obedit rationi non omnino ad nutum, sed cum aliqua
contradictione, unde philosophus dicit, in I Polit., quod ratio
imperat appetitivae principatu politico, quo scilicet aliquis praeest
liberis, qui habent ius in aliquo contradicendi. Unde Augustinus
dicit, super Psalm., quod interdum praecedit intellectus, et
sequitur tardus aut nullus affectus, intantum quod quandoque
passionibus vel habitibus appetitivae partis hoc agitur, ut usus
rationis in particulari impediatur. Et secundum hoc, aliqualiter
verum est quod Socrates dixit, quod scientia praesente, non
peccatur, si tamen hoc extendatur usque ad usum rationis in particulari
eligibili. Sic igitur ad hoc quod homo bene agat, requiritur quod non
solum ratio sit bene disposita per habitum virtutis intellectualis; sed
etiam quod vis appetitiva sit bene disposita per habitum virtutis
moralis. Sicut igitur appetitus distinguitur a ratione, ita virtus
moralis distinguitur ab intellectuali. Unde sicut appetitus est
principium humani actus secundum quod participat aliqualiter rationem,
ita habitus moralis habet rationem virtutis humanae, inquantum rationi
conformatur.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus communiter accipit artem, pro
qualibet recta ratione. Et sic sub arte includitur etiam prudentia,
quae ita est recta ratio agibilium, sicut ars est recta ratio
factibilium. Et secundum hoc, quod dicit quod virtus est ars recte
vivendi, essentialiter convenit prudentiae, participative autem aliis
virtutibus, prout secundum prudentiam diriguntur.
Ad secundum dicendum quod tales definitiones, a quibuscumque
inveniantur datae, processerunt ex opinione Socratica, et sunt
exponendae eo modo quo de arte praedictum est.
Et similiter dicendum est ad tertium.
Ad quartum dicendum quod recta ratio, quae est secundum prudentiam,
ponitur in definitione virtutis moralis, non tanquam pars essentiae
eius, sed sicut quiddam participatum in omnibus virtutibus moralibus,
inquantum prudentia dirigit omnes virtutes morales.
|
|