|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtus humana non
sufficienter dividatur per virtutem moralem et intellectualem.
Prudentia enim videtur esse aliquid medium inter virtutem moralem et
intellectualem, connumeratur enim virtutibus intellectualibus in VI
Ethic.; et etiam ab omnibus communiter connumeratur inter quatuor
virtutes cardinales, quae sunt morales, ut infra patebit. Non ergo
sufficienter dividitur virtus per intellectualem et moralem, sicut per
immediata.
2. Praeterea, continentia et perseverantia, et etiam patientia,
non computantur inter virtutes intellectuales. Nec etiam sunt virtutes
morales, quia non tenent medium in passionibus, sed abundant in eis
passiones. Non ergo sufficienter dividitur virtus per intellectuales
et morales.
3. Praeterea, fides, spes et caritas quaedam virtutes sunt. Non
tamen sunt virtutes intellectuales, hae enim solum sunt quinque,
scilicet scientia, sapientia, intellectus, prudentia et ars, ut
dictum est. Nec etiam sunt virtutes morales, quia non sunt circa
passiones, circa quas maxime est moralis virtus. Ergo virtus non
sufficienter dividitur per intellectuales et morales.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., duplicem
esse virtutem, hanc quidem intellectualem, illam autem moralem.
Respondeo dicendum quod virtus humana est quidam habitus perficiens
hominem ad bene operandum. Principium autem humanorum actuum in homine
non est nisi duplex, scilicet intellectus sive ratio, et appetitus,
haec enim sunt duo moventia in homine, ut dicitur in III de anima.
Unde omnis virtus humana oportet quod sit perfectiva alicuius istorum
principiorum. Si quidem igitur sit perfectiva intellectus speculativi
vel practici ad bonum hominis actum, erit virtus intellectualis, si
autem sit perfectiva appetitivae partis, erit virtus moralis. Unde
relinquitur quod omnis virtus humana vel est intellectualis vel
moralis.
Ad primum ergo dicendum quod prudentia, secundum essentiam suam, est
intellectualis virtus. Sed secundum materiam, convenit cum virtutibus
moralibus, est enim recta ratio agibilium, ut supra dictum est. Et
secundum hoc, virtutibus moralibus connumeratur.
Ad secundum dicendum quod continentia et perseverantia non sunt
perfectiones appetitivae virtutis sensitivae. Quod ex hoc patet, quod
in continente et perseverante superabundant inordinatae passiones, quod
non esset, si appetitus sensitivus esset perfectus aliquo habitu
conformante ipsum rationi. Est autem continentia, seu perseverantia,
perfectio rationalis partis, quae se tenet contra passiones ne
deducatur. Deficit tamen a ratione virtutis, quia virtus intellectiva
quae facit rationem se bene habere circa moralia, praesupponit
appetitum rectum finis, ut recte se habeat circa principia, idest
fines, ex quibus ratiocinatur; quod continenti et perseveranti deest.
Neque etiam potest esse perfecta operatio quae a duabus potentiis
procedit, nisi utraque potentia perficiatur per debitum habitum, sicut
non sequitur perfecta actio alicuius agentis per instrumentum, si
instrumentum non sit bene dispositum, quantumcumque principale agens
sit perfectum. Unde si appetitus sensitivus, quem movet rationalis
pars, non sit perfectus; quantumcumque rationalis pars sit perfecta,
actio consequens non erit perfecta. Unde nec principium actionis erit
virtus. Et propter hoc, continentia a delectationibus, et
perseverantia a tristitiis, non sunt virtutes, sed aliquid minus
virtute, ut philosophus dicit, in VII Ethic.
Ad tertium dicendum quod fides, spes et caritas sunt supra virtutes
humanas, sunt enim virtutes hominis prout est factus particeps divinae
gratiae.
|
|