|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis possit
esse sine intellectuali. Virtus enim moralis, ut dicit Tullius, est
habitus in modum naturae, rationi consentaneus. Sed natura etsi
consentiat alicui superiori rationi moventi, non tamen oportet quod
illa ratio naturae coniungatur in eodem, sicut patet in rebus
naturalibus cognitione carentibus. Ergo potest esse in homine virtus
moralis in modum naturae, inclinans ad consentiendum rationi, quamvis
illius hominis ratio non sit perfecta per virtutem intellectualem.
2. Praeterea, per virtutem intellectualem homo consequitur rationis
usum perfectum. Sed quandoque contingit quod aliqui in quibus non
multum viget usus rationis, sunt virtuosi et Deo accepti. Ergo
videtur quod virtus moralis possit esse sine virtute intellectuali.
3. Praeterea, virtus moralis facit inclinationem ad bene operandum.
Sed quidam habent naturalem inclinationem ad bene operandum, etiam
absque rationis iudicio. Ergo virtutes morales possunt esse sine
intellectuali.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in XXII Moral., quod
ceterae virtutes, nisi ea quae appetunt, prudenter agant, virtutes
esse nequaquam possunt. Sed prudentia est virtus intellectualis, ut
supra dictum est. Ergo virtutes morales non possunt esse sine
intellectualibus.
Respondeo dicendum quod virtus moralis potest quidem esse sine
quibusdam intellectualibus virtutibus, sicut sine sapientia, scientia
et arte, non autem potest esse sine intellectu et prudentia. Sine
prudentia quidem esse non potest moralis virtus, quia moralis virtus
est habitus electivus, idest faciens bonam electionem. Ad hoc autem
quod electio sit bona, duo requiruntur. Primo, ut sit debita
intentio finis, et hoc fit per virtutem moralem, quae vim appetitivam
inclinat ad bonum conveniens rationi, quod est finis debitus.
Secundo, ut homo recte accipiat ea quae sunt ad finem, et hoc non
potest esse nisi per rationem recte consiliantem, iudicantem et
praecipientem; quod pertinet ad prudentiam et ad virtutes sibi
annexas, ut supra dictum est. Unde virtus moralis sine prudentia esse
non potest. Et per consequens nec sine intellectu. Per intellectum
enim cognoscuntur principia naturaliter nota, tam in speculativis quam
in operativis. Unde sicut recta ratio in speculativis, inquantum
procedit ex principiis naturaliter cognitis, praesupponit intellectum
principiorum; ita etiam prudentia, quae est recta ratio agibilium.
Ad primum ergo dicendum quod inclinatio naturae in rebus carentibus
ratione, est absque electione, et ideo talis inclinatio non requirit
ex necessitate rationem. Sed inclinatio virtutis moralis est cum
electione, et ideo ad suam perfectionem indiget quod sit ratio perfecta
per virtutem intellectualem.
Ad secundum dicendum quod in virtuoso non oportet quod vigeat usus
rationis quantum ad omnia, sed solum quantum ad ea quae sunt agenda
secundum virtutem. Et sic usus rationis viget in omnibus virtuosis.
Unde etiam qui videntur simplices, eo quod carent mundana astutia,
possunt esse prudentes; secundum illud Matth. X, estote prudentes
sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
Ad tertium dicendum quod naturalis inclinatio ad bonum virtutis, est
quaedam inchoatio virtutis, non autem est virtus perfecta. Huiusmodi
enim inclinatio, quanto est fortior, tanto potest esse periculosior,
nisi recta ratio adiungatur, per quam fiat recta electio eorum quae
conveniunt ad debitum finem, sicut equus currens, si sit caecus,
tanto fortius impingit et laeditur, quanto fortius currit. Et ideo,
etsi virtus moralis non sit ratio recta, ut Socrates dicebat; non
tamen solum est secundum rationem rectam, inquantum inclinat ad id quod
est secundum rationem rectam, ut Platonici posuerunt; sed etiam
oportet quod sit cum ratione recta, ut Aristoteles dicit, in VI
Ethic.
|
|