|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod virtus intellectualis
possit esse sine virtute morali. Perfectio enim prioris non dependet a
perfectione posterioris. Sed ratio est prior appetitu sensitivo, et
movens ipsum. Ergo virtus intellectualis quae est perfectio rationis,
non dependet a virtute morali, quae est perfectio appetitivae partis.
Potest ergo esse sine ea.
2. Praeterea, moralia sunt materia prudentiae, sicut factibilia
sunt materia artis. Sed ars potest esse sine propria materia, sicut
faber sine ferro. Ergo et prudentia potest esse sine virtutibus
moralibus, quae tamen inter omnes intellectuales virtutes, maxime
moralibus coniuncta videtur.
3. Praeterea, prudentia est virtus bene consiliativa, ut dicitur in
VI Ethic. Sed multi bene consiliantur, quibus tamen virtutes
morales desunt. Ergo prudentia potest esse sine virtute morali.
Sed contra, velle malum facere opponitur directe virtuti morali; non
autem opponitur alicui quod sine virtute morali esse potest. Opponitur
autem prudentiae quod volens peccet, ut dicitur in VI Ethic. Non
ergo prudentia potest esse sine virtute morali.
Respondeo dicendum quod aliae virtutes intellectuales sine virtute
morali esse possunt, sed prudentia sine virtute morali esse non
potest. Cuius ratio est, quia prudentia est recta ratio agibilium;
non autem solum in universali, sed etiam in particulari, in quibus
sunt actiones. Recta autem ratio praeexigit principia ex quibus ratio
procedit. Oportet autem rationem circa particularia procedere non
solum ex principiis universalibus, sed etiam ex principiis
particularibus. Circa principia quidem universalia agibilium, homo
recte se habet per naturalem intellectum principiorum, per quem homo
cognoscit quod nullum malum est agendum; vel etiam per aliquam
scientiam practicam. Sed hoc non sufficit ad recte ratiocinandum circa
particularia. Contingit enim quandoque quod huiusmodi universale
principium cognitum per intellectum vel scientiam, corrumpitur in
particulari per aliquam passionem, sicut concupiscenti, quando
concupiscentia vincit, videtur hoc esse bonum quod concupiscit, licet
sit contra universale iudicium rationis. Et ideo, sicut homo
disponitur ad recte se habendum circa principia universalia, per
intellectum naturalem vel per habitum scientiae; ita ad hoc quod recte
se habeat circa principia particularia agibilium, quae sunt fines,
oportet quod perficiatur per aliquos habitus secundum quos fiat
quodammodo homini connaturale recte iudicare de fine. Et hoc fit per
virtutem moralem, virtuosus enim recte iudicat de fine virtutis, quia
qualis unusquisque est, talis finis videtur ei, ut dicitur in III
Ethic. Et ideo ad rectam rationem agibilium, quae est prudentia,
requiritur quod homo habeat virtutem moralem.
Ad primum ergo dicendum quod ratio, secundum quod est apprehensiva
finis, praecedit appetitum finis, sed appetitus finis praecedit
rationem ratiocinantem ad eligendum ea quae sunt ad finem, quod
pertinet ad prudentiam. Sicut etiam in speculativis, intellectus
principiorum est principium rationis syllogizantis.
Ad secundum dicendum quod principia artificialium non diiudicantur a
nobis bene vel male secundum dispositionem appetitus nostri, sicut
fines, qui sunt moralium principia, sed solum per considerationem
rationis. Et ideo ars non requirit virtutem perficientem appetitum,
sicut requirit prudentia.
Ad tertium dicendum quod prudentia non solum est bene consiliativa,
sed etiam bene iudicativa et bene praeceptiva. Quod esse non potest,
nisi removeatur impedimentum passionum corrumpentium iudicium et
praeceptum prudentiae; et hoc per virtutem moralem.
|
|