|
Deinde considerandum est de distinctione moralium virtutum ad invicem.
Et quia virtutes morales quae sunt circa passiones, distinguuntur
secundum diversitatem passionum, oportet primo considerare
comparationem virtutis ad passionem; secundo, distinctionem moralium
virtutum secundum passiones. Circa primum quaeruntur quinque.
Primo, utrum virtus moralis sit passio. Secundo, utrum virtus
moralis possit esse cum passione. Tertio, utrum possit esse cum
tristitia. Quarto, utrum omnis virtus moralis sit circa passionem.
Quinto, utrum aliqua virtus moralis possit esse sine passione.
|
|