|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis sit
passio. Medium enim est eiusdem generis cum extremis. Sed virtus
moralis est medium inter passiones. Ergo virtus moralis est passio.
2. Praeterea, virtus et vitium, cum sint contraria, sunt in eodem
genere. Sed quaedam passiones vitia esse dicuntur, ut invidia et
ira. Ergo etiam quaedam passiones sunt virtutes.
3. Praeterea, misericordia quaedam passio est, est enim tristitia
de alienis malis, ut supra dictum est. Hanc autem Cicero, locutor
egregius, non dubitavit appellare virtutem; ut Augustinus dicit, in
IX de Civ. Dei. Ergo passio potest esse virtus moralis.
Sed contra est quod dicitur in II Ethic., quod passiones neque
virtutes sunt neque malitiae.
Respondeo dicendum quod virtus moralis non potest esse passio. Et hoc
patet triplici ratione. Primo quidem, quia passio est motus quidam
appetitus sensitivi, ut supra dictum est. Virtus autem moralis non
est motus aliquis, sed magis principium appetitivi motus, habitus
quidam existens. Secundo quia passiones ex seipsis non habent rationem
boni vel mali. Bonum enim vel malum hominis est secundum rationem,
unde passiones, secundum se consideratae, se habent et ad bonum et ad
malum, secundum quod possunt convenire rationi vel non convenire.
Nihil autem tale potest esse virtus, cum virtus solum ad bonum se
habeat, ut supra dictum est. Tertio quia, dato quod aliqua passio se
habeat solum ad bonum, vel solum ad malum, secundum aliquem modum;
tamen motus passionis, inquantum passio est, principium habet in ipso
appetitu, et terminum in ratione, in cuius conformitatem appetitus
tendit. Motus autem virtutis est e converso, principium habens in
ratione et terminum in appetitu, secundum quod a ratione movetur.
Unde in definitione virtutis moralis dicitur, in II Ethic., quod
est habitus electivus in medietate consistens determinata ratione,
prout sapiens determinabit.
Ad primum ergo dicendum quod virtus, secundum suam essentiam, non est
medium inter passiones, sed secundum suum effectum, quia scilicet
inter passiones medium constituit.
Ad secundum dicendum quod, si vitium dicatur habitus secundum quem
quis male operatur, manifestum est quod nulla passio est vitium. Si
vero dicatur vitium peccatum, quod est actus vitiosus, sic nihil
prohibet passionem esse vitium, et e contrario concurrere ad actum
virtutis; secundum quod passio vel contrariatur rationi, vel sequitur
actum rationis.
Ad tertium dicendum quod misericordia dicitur esse virtus, idest
virtutis actus, secundum quod motus ille animi rationi servit, quando
scilicet ita praebetur misericordia, ut iustitia conservetur, sive cum
indigenti tribuitur, sive cum ignoscitur poenitenti, ut Augustinus
dicit ibidem. Si tamen misericordia dicatur aliquis habitus quo homo
perficitur ad rationabiliter miserendum, nihil prohibet misericordiam
sic dictam esse virtutem. Et eadem est ratio de similibus
passionibus.
|
|