|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis cum
passione esse non possit. Dicit enim philosophus, in IV Topic.,
quod mitis est qui non patitur, patiens autem qui patitur et non
deducitur. Et eadem ratio est de omnibus virtutibus moralibus. Ergo
omnis virtus moralis est sine passione.
2. Praeterea, virtus est quaedam recta habitudo animae, sicut
sanitas corporis, ut dicitur in VII Physic., unde virtus quaedam
sanitas animae esse videtur, ut Tullius dicit, in IV de Tuscul.
quaest. Passiones autem animae dicuntur morbi quidam animae, ut in
eodem libro Tullius dicit. Sanitas autem non compatitur secum
morbum. Ergo neque virtus compatitur animae passionem.
3. Praeterea, virtus moralis requirit perfectum usum rationis etiam
in particularibus. Sed hoc impeditur per passiones, dicit enim
philosophus, in VI Ethic., quod delectationes corrumpunt
existimationem prudentiae; et Sallustius dicit, in Catilinario,
quod non facile verum perspicit animus, ubi illa officiunt, scilicet
animi passiones. Virtus ergo moralis non potest esse cum passione.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei, si
perversa est voluntas, perversos habebit hos motus, scilicet
passionum, si autem recta est, non solum inculpabiles, verum etiam
laudabiles erunt. Sed nullum laudabile excluditur per virtutem
moralem. Virtus ergo moralis non excludit passiones, sed potest esse
cum ipsis.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuit discordia inter Stoicos et
Peripateticos, sicut Augustinus dicit, IX de Civ. Dei. Stoici
enim posuerunt quod passiones animae non possunt esse in sapiente, sive
virtuoso, Peripatetici vero, quorum sectam Aristoteles instituit,
ut Augustinus dicit in IX de Civ. Dei, posuerunt quod passiones
simul cum virtute morali esse possunt, sed ad medium reductae. Haec
autem diversitas, sicut Augustinus ibidem dicit, magis erat secundum
verba, quam secundum eorum sententias. Quia enim Stoici non
distinguebant inter appetitum intellectivum, qui est voluntas, et
inter appetitum sensitivum, qui per irascibilem et concupiscibilem
dividitur; non distinguebant in hoc passiones animae ab aliis
affectionibus humanis, quod passiones animae sint motus appetitus
sensitivi, aliae vero affectiones, quae non sunt passiones animae,
sunt motus appetitus intellectivi, qui dicitur voluntas, sicut
Peripatetici distinxerunt, sed solum quantum ad hoc quod passiones
esse dicebant quascumque affectiones rationi repugnantes. Quae si ex
deliberatione oriantur, in sapiente, seu in virtuoso, esse non
possunt. Si autem subito oriantur, hoc in virtuoso potest accidere,
eo quod animi visa quae appellant phantasias, non est in potestate
nostra utrum aliquando incidant animo; et cum veniunt ex terribilibus
rebus, necesse est ut sapientis animum moveant, ita ut paulisper vel
pavescat metu, vel tristitia contrahatur, tanquam his passionibus
praevenientibus rationis officium; nec tamen approbant ista, eisque
consentiunt; ut Augustinus narrat in IX de Civ. Dei, ab Agellio
dictum. Sic igitur, si passiones dicantur inordinatae affectiones,
non possunt esse in virtuoso, ita quod post deliberationem eis
consentiatur; ut Stoici posuerunt. Si vero passiones dicantur
quicumque motus appetitus sensitivi, sic possunt esse in virtuoso,
secundum quod sunt a ratione ordinati. Unde Aristoteles dicit, in
II Ethic., quod non bene quidam determinant virtutes
impassibilitates quasdam et quietes, quoniam simpliciter dicunt, sed
deberent dicere quod sunt quietes a passionibus quae sunt ut non
oportet, et quando non oportet.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus exemplum illud inducit, sicut
et multa alia in libris logicalibus, non secundum opinionem propriam,
sed secundum opinionem aliorum. Haec autem fuit opinio Stoicorum,
quod virtutes essent sine passionibus animae. Quam opinionem
philosophus excludit in II Ethic., dicens virtutes non esse
impassibilitates. Potest tamen dici quod, cum dicitur quod mitis non
patitur, intelligendum est secundum passionem inordinatam.
Ad secundum dicendum quod ratio illa, et omnes similes quas Tullius
ad hoc inducit in IV libro de Tuscul. quaest., procedit de
passionibus secundum quod significant inordinatas affectiones.
Ad tertium dicendum quod passio praeveniens iudicium rationis, si in
animo praevaleat ut ei consentiatur, impedit consilium et iudicium
rationis. Si vero sequatur, quasi ex ratione imperata, adiuvat ad
exequendum imperium rationis.
|
|