|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtus cum tristitia
esse non possit. Virtutes enim sunt sapientiae effectus, secundum
illud Sap. VIII, sobrietatem et iustitiam docet, scilicet divina
sapientia, prudentiam et virtutem. Sed sapientiae convictus non habet
amaritudinem, ut postea subditur. Ergo nec virtutes cum tristitia
esse possunt.
2. Praeterea, tristitia est impedimentum operationis; ut patet per
philosophum, in VII et X Ethic. Sed impedimentum bonae
operationis repugnat virtuti. Ergo tristitia repugnat virtuti.
3. Praeterea, tristitia est quaedam animi aegritudo; ut Tullius
eam vocat, in III de Tuscul. quaest. Sed aegritudo animae
contrariatur virtuti, quae est bona animae habitudo. Ergo tristitia
contrariatur virtuti, nec potest simul esse cum ea.
Sed contra est quod Christus fuit perfectus virtute. Sed in eo fuit
tristitia, dicit enim, ut habetur Matth. XXVI, tristis est
anima mea usque ad mortem. Ergo tristitia potest esse cum virtute.
Respondeo dicendum quod sicut dicit Augustinus, XIV de Civ.
Dei, Stoici voluerunt, pro tribus perturbationibus, in animo
sapientis esse tres eupathias, idest tres bonas passiones, pro
cupiditate scilicet voluntatem; pro laetitia, gaudium; pro metu,
cautionem. Pro tristitia vero, negaverunt posse aliquid esse in animo
sapientis, duplici ratione. Primo quidem, quia tristitia est de malo
quod iam accidit. Nullum autem malum aestimant posse accidere
sapienti, crediderunt enim quod, sicut solum hominis bonum est
virtus, bona autem corporalia nulla bona hominis sunt; ita solum
inhonestum est hominis malum, quod in virtuoso esse non potest. Sed
hoc irrationabiliter dicitur. Cum enim homo sit ex anima et corpore
compositus, id quod confert ad vitam corporis conservandam, aliquod
bonum hominis est, non tamen maximum, quia eo potest homo male uti.
Unde et malum huic bono contrarium in sapiente esse potest, et
tristitiam moderatam inducere. Praeterea, etsi virtuosus sine gravi
peccato esse possit, nullus tamen invenitur qui absque levibus peccatis
vitam ducat, secundum illud I Ioan. I, si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos seducimus. Tertio, quia virtuosus, etsi
peccatum non habeat, forte quandoque habuit. Et de hoc laudabiliter
dolet; secundum illud II ad Cor. VII, quae secundum Deum est
tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Quarto, quia
potest etiam dolere laudabiliter de peccato alterius. Unde eo modo quo
virtus moralis compatitur alias passiones ratione moderatas, compatitur
etiam tristitiam. Secundo, movebantur ex hoc, quod tristitia est de
praesenti malo, timor autem de malo futuro, sicut delectatio de bono
praesenti, desiderium vero de bono futuro. Potest autem hoc ad
virtutem pertinere, quod aliquis bono habito fruatur, vel non habitum
habere desideret, vel quod etiam malum futurum caveat. Sed quod malo
praesenti animus hominis substernatur, quod fit per tristitiam, omnino
videtur contrarium rationi, unde cum virtute esse non potest. Sed hoc
irrationabiliter dicitur. Est enim aliquod malum quod potest esse
virtuoso praesens, ut dictum est. Quod quidem malum ratio
detestatur. Unde appetitus sensitivus in hoc sequitur detestationem
rationis, quod de huiusmodi malo tristatur, moderate tamen, secundum
rationis iudicium. Hoc autem pertinet ad virtutem, ut appetitus
sensitivus rationi conformetur, ut dictum est. Unde ad virtutem
pertinet quod tristetur moderate in quibus tristandum est, sicut etiam
philosophus dicit in II Ethic. Et hoc etiam utile est ad fugiendum
mala. Sicut enim bona propter delectationem promptius quaeruntur, ita
mala propter tristitiam fortius fugiuntur. Sic igitur dicendum est
quod tristitia de his quae conveniunt virtuti, non potest simul esse
cum virtute, quia virtus in propriis delectatur. Sed de his quae
quocumque modo repugnant virtuti, virtus moderate tristatur.
Ad primum ergo dicendum quod ex illa auctoritate habetur quod de
sapientia sapiens non tristetur. Tristatur tamen de his quae sunt
impeditiva sapientiae. Et ideo in beatis, in quibus nullum
impedimentum sapientiae esse potest, tristitia locum non habet.
Ad secundum dicendum quod tristitia impedit operationem de qua
tristamur, sed adiuvat ad ea promptius exequenda per quae tristitia
fugitur.
Ad tertium dicendum quod tristitia immoderata est animae aegritudo,
tristitia autem moderata ad bonam habitudinem animae pertinet, secundum
statum praesentis vitae.
|
|