|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnis virtus moralis sit
circa passiones. Dicit enim philosophus, in II Ethic., quod
circa voluptates et tristitias est moralis virtus. Sed delectatio et
tristitia sunt passiones, ut supra dictum est. Ergo omnis virtus
moralis est circa passiones.
2. Praeterea, rationale per participationem est subiectum moralium
virtutum, ut dicitur in I Ethic. Sed huiusmodi pars animae est in
qua sunt passiones, ut supra dictum est. Ergo omnis virtus moralis
est circa passiones.
3. Praeterea, in omni virtute morali est invenire aliquam
passionem. Aut ergo omnes sunt circa passiones, aut nulla. Sed
aliquae sunt circa passiones, ut fortitudo et temperantia, ut dicitur
in III Ethic. Ergo omnes virtutes morales sunt circa passiones.
Sed contra est quod iustitia, quae est virtus moralis, non est circa
passiones, ut dicitur in V Ethic.
Respondeo dicendum quod virtus moralis perficit appetitivam partem
animae ordinando ipsam in bonum rationis. Est autem rationis bonum id
quod est secundum rationem moderatum seu ordinatum. Unde circa omne id
quod contingit ratione ordinari et moderari, contingit esse virtutem
moralem. Ratio autem ordinat non solum passiones appetitus sensitivi;
sed etiam ordinat operationes appetitus intellectivi, qui est
voluntas, quae non est subiectum passionis, ut supra dictum est. Et
ideo non omnis virtus moralis est circa passiones; sed quaedam circa
passiones, quaedam circa operationes.
Ad primum ergo dicendum quod non omnis virtus moralis est circa
delectationes et tristitias sicut circa propriam materiam, sed sicut
circa aliquid consequens proprium actum. Omnis enim virtuosus
delectatur in actu virtutis, et tristatur in contrario. Unde
philosophus post praemissa verba subdit quod, si virtutes sunt circa
actus et passiones; omni autem passioni et omni actui sequitur
delectatio et tristitia; propter hoc virtus erit circa delectationes et
tristitias, scilicet sicut circa aliquid consequens.
Ad secundum dicendum quod rationale per participationem non solum est
appetitus sensitivus, qui est subiectum passionum; sed etiam
voluntas, in qua non sunt passiones, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod in quibusdam virtutibus sunt passiones sicut
propria materia, in quibusdam autem non. Unde non est eadem ratio de
omnibus, ut infra ostendetur.
|
|