|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis possit
esse absque passione. Quanto enim virtus moralis est perfectior,
tanto magis superat passiones. Ergo in suo perfectissimo esse, est
omnino absque passionibus.
2. Praeterea, tunc unumquodque est perfectum, quando est remotum a
suo contrario, et ab his quae ad contrarium inclinant. Sed passiones
inclinant ad peccatum, quod virtuti contrariatur, unde Rom. VII,
nominantur passiones peccatorum. Ergo perfecta virtus est omnino
absque passione.
3. Praeterea, secundum virtutem Deo conformamur; ut patet per
Augustinum, in libro de moribus Eccles. Sed Deus omnia operatur
sine passione. Ergo virtus perfectissima est absque omni passione.
Sed contra est quod nullus iustus est qui non gaudet iusta operatione,
ut dicitur in I Ethic. Sed gaudium est passio. Ergo iustitia non
potest esse sine passione. Et multo minus aliae virtutes.
Respondeo dicendum quod, si passiones dicamus inordinatas
affectiones, sicut Stoici posuerunt; sic manifestum est quod virtus
perfecta est sine passionibus. Si vero passiones dicamus omnes motus
appetitus sensitivi, sic planum est quod virtutes morales quae sunt
circa passiones sicut circa propriam materiam, sine passionibus esse
non possunt. Cuius ratio est, quia secundum hoc, sequeretur quod
virtus moralis faceret appetitum sensitivum omnino otiosum. Non autem
ad virtutem pertinet quod ea quae sunt subiecta rationi, a propriis
actibus vacent, sed quod exequantur imperium rationis, proprios actus
agendo. Unde sicut virtus membra corporis ordinat ad actus exteriores
debitos, ita appetitum sensitivum ad motus proprios ordinatos.
Virtutes vero morales quae non sunt circa passiones, sed circa
operationes, possunt esse sine passionibus (et huiusmodi virtus est
iustitia), quia per eas applicatur voluntas ad proprium actum, qui
non est passio. Sed tamen ad actum iustitiae sequitur gaudium, ad
minus in voluntate, quod non est passio. Et si hoc gaudium
multiplicetur per iustitiae perfectionem, fiet gaudii redundantia usque
ad appetitum sensitivum; secundum quod vires inferiores sequuntur motum
superiorum, ut supra dictum est. Et sic per redundantiam huiusmodi,
quanto virtus fuerit perfectior, tanto magis passionem causat.
Ad primum ergo dicendum quod virtus passiones inordinatas superat,
moderatas autem producit.
Ad secundum dicendum quod passiones inordinatae inducunt ad peccandum,
non autem si sunt moderatae.
Ad tertium dicendum quod bonum in unoquoque consideratur secundum
conditionem suae naturae. In Deo autem et Angelis non est appetitus
sensitivus, sicut est in homine. Et ideo bona operatio Dei et
Angeli est omnino sine passione, sicut et sine corpore, bona autem
operatio hominis est cum passione, sicut et cum corporis ministerio.
|
|