|
Quia igitur ad beatitudinem per actus aliquos necesse est pervenire,
oportet consequenter de humanis actibus considerare, ut sciamus quibus
actibus perveniatur ad beatitudinem, vel impediatur beatitudinis via.
Sed quia operationes et actus circa singularia sunt, ideo omnis
operativa scientia in particulari consideratione perficitur. Moralis
igitur consideratio quia est humanorum actuum, primo quidem tradenda
est in universali secundo vero, in particulari. Circa universalem
autem considerationem humanorum actuum, primo quidem considerandum
occurrit de ipsis actibus humanis; secundo, de principiis eorum.
Humanorum autem actuum quidam sunt hominis proprii; quidam autem sunt
homini et aliis animalibus communes. Et quia beatitudo est proprium
hominis bonum, propinquius se habent ad beatitudinem actus qui sunt
proprie humani, quam actus qui sunt homini aliisque animalibus
communes. Primo ergo considerandum est de actibus qui sunt proprii
hominis; secundo, de actibus qui sunt homini aliisque animalibus
communes, qui dicuntur animae passiones. Circa primum duo
consideranda occurrunt, primo, de conditione humanorum actuum;
secundo, de distinctione eorum. Cum autem actus humani proprie
dicantur qui sunt voluntarii, eo quod voluntas est rationalis
appetitus, qui est proprius hominis; oportet considerare de actibus
inquantum sunt voluntarii. Primo ergo considerandum est de voluntario
et involuntario in communi; secundo, de actibus qui sunt voluntarii
quasi ab ipsa voluntate eliciti, ut immediate ipsius voluntatis
existentes; tertio, de actibus qui sunt voluntarii quasi a voluntate
imperati, qui sunt ipsius voluntatis mediantibus aliis potentiis. Et
quia actus voluntarii habent quasdam circumstantias, secundum quas
diiudicantur, primo considerandum est de voluntario et involuntario;
et consequenter de circumstantiis ipsorum actuum in quibus voluntarium
et involuntarium invenitur. Circa primum quaeruntur octo. Primo,
utrum in humanis actibus inveniatur voluntarium. Secundo, utrum
inveniatur in animalibus brutis. Tertio, utrum voluntarium esse
possit absque omni actu. Quarto, utrum violentia voluntati possit
inferri. Quinto, utrum violentia causet involuntarium. Sexto,
utrum metus causet involuntarium. Septimo, utrum concupiscentia
involuntarium causet. Octavo, utrum ignorantia.
|
|