|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in humanis actibus non
inveniatur voluntarium. Voluntarium enim est cuius principium est in
ipso; ut patet per Gregorium Nyssenum, et Damascenum, et
Aristotelem. Sed principium humanorum actuum non est in ipso homine,
sed est extra, nam appetitus hominis movetur ad agendum ab appetibili
quod est extra quod est sicut movens non motum, ut dicitur in III de
anima. Ergo in humanis actibus non invenitur voluntarium.
2. Praeterea, philosophus in VIII Physic. probat quod non
invenitur in animalibus aliquis motus novus, qui non praeveniatur ab
alio motu exteriori. Sed omnes actus hominis sunt novi, nullus enim
actus hominis aeternus est. Ergo principium omnium humanorum actuum
est ab extra. Non igitur in eis invenitur voluntarium.
3. Praeterea, qui voluntarie agit, per se agere potest. Sed hoc
homini non convenit, dicitur enim Ioan. XV, sine me nihil potestis
facere. Ergo voluntarium in humanis actibus non invenitur.
Sed contra est quod dicit Damascenus, in II libro, quod
voluntarium est actus qui est operatio rationalis. Tales autem sunt
actus humani. Ergo in actibus humanis invenitur voluntarium.
Respondeo dicendum quod oportet in actibus humanis voluntarium esse.
Ad cuius evidentiam, considerandum est quod quorundam actuum seu
motuum principium est in agente, seu in eo quod movetur; quorundam
autem motuum vel actuum principium est extra. Cum enim lapis movetur
sursum, principium huius motionis est extra lapidem, sed cum movetur
deorsum, principium huius motionis est in ipso lapide. Eorum autem
quae a principio intrinseco moventur, quaedam movent seipsa, quaedam
autem non. Cum enim omne agens seu motum agat seu moveatur propter
finem, ut supra habitum est; illa perfecte moventur a principio
intrinseco, in quibus est aliquod intrinsecum principium non solum ut
moveantur, sed ut moveantur in finem. Ad hoc autem quod fiat aliquid
propter finem, requiritur cognitio finis aliqualis. Quodcumque igitur
sic agit vel movetur a principio intrinseco, quod habet aliquam
notitiam finis, habet in seipso principium sui actus non solum ut
agat, sed etiam ut agat propter finem. Quod autem nullam notitiam
finis habet, etsi in eo sit principium actionis vel motus; non tamen
eius quod est agere vel moveri propter finem est principium in ipso,
sed in alio, a quo ei imprimitur principium suae motionis in finem.
Unde huiusmodi non dicuntur movere seipsa, sed ab aliis moveri. Quae
vero habent notitiam finis dicuntur seipsa movere, quia in eis est
principium non solum ut agant, sed etiam ut agant propter finem. Et
ideo, cum utrumque sit ab intrinseco principio, scilicet quod agunt,
et quod propter finem agunt, horum motus et actus dicuntur voluntarii,
hoc enim importat nomen voluntarii, quod motus et actus sit a propria
inclinatione. Et inde est quod voluntarium dicitur esse, secundum
definitionem Aristotelis et Gregorii Nysseni et Damasceni, non
solum cuius principium est intra, sed cum additione scientiae. Unde,
cum homo maxime cognoscat finem sui operis et moveat seipsum, in eius
actibus maxime voluntarium invenitur.
Ad primum ergo dicendum quod non omne principium est principium
primum. Licet ergo de ratione voluntarii sit quod principium eius sit
intra, non tamen est contra rationem voluntarii quod principium
intrinsecum causetur vel moveatur ab exteriori principio, quia non est
de ratione voluntarii quod principium intrinsecum sit principium
primum. Sed tamen sciendum quod contingit aliquod principium motus
esse primum in genere, quod tamen non est primum simpliciter sicut in
genere alterabilium primum alterans est corpus caeleste, quod tamen non
est primum movens simpliciter, sed movetur motu locali a superiori
movente. Sic igitur principium intrinsecum voluntarii actus, quod est
vis cognoscitiva et appetitiva, est primum principium in genere
appetitivi motus, quamvis moveatur ab aliquo exteriori secundum alias
species motus.
Ad secundum dicendum quod motus animalis novus praevenitur quidem ab
aliquo exteriori motu quantum ad duo. Uno modo, inquantum per motum
exteriorem praesentatur sensui animalis aliquod sensibile, quod
apprehensum movet appetitum, sicut leo videns cervum per eius motum
appropinquantem, incipit moveri ad ipsum. Alio modo, inquantum per
exteriorem motum incipit aliqualiter immutari naturali immutatione
corpus animalis, puta per frigus vel calorem; corpore autem immutato
per motum exterioris corporis, immutatur etiam per accidens appetitus
sensitivus, qui est virtus organi corporei; sicut cum ex aliqua
alteratione corporis commovetur appetitus ad concupiscentiam alicuius
rei. Sed hoc non est contra rationem voluntarii, ut dictum est
huiusmodi enim motiones ab exteriori principio sunt alterius generis.
Ad tertium dicendum quod Deus movet hominem ad agendum non solum sicut
proponens sensui appetibile, vel sicut immutans corpus, sed etiam
sicut movens ipsam voluntatem, quia omnis motus tam voluntatis quam
naturae, ab eo procedit sicut a primo movente. Et sicut non est
contra rationem naturae quod motus naturae sit a Deo sicut a primo
movente, inquantum natura est quoddam instrumentum Dei moventis; ita
non est contra rationem actus voluntarii quod sit a Deo, inquantum
voluntas a Deo movetur. Est tamen communiter de ratione naturalis et
voluntarii motus, quod sint a principio intrinseco.
|
|