|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntarium non sit in
brutis animalibus. Voluntarium enim a voluntate dicitur. Voluntas
autem, cum sit in ratione, ut dicitur in III de anima, non potest
esse in brutis animalibus. Ergo neque voluntarium in eis invenitur.
2. Praeterea, secundum hoc quod actus humani sunt voluntarii, homo
dicitur esse dominus suorum actuum. Sed bruta animalia non habent
dominium sui actus, non enim agunt, sed magis aguntur, ut Damascenus
dicit. Ergo in brutis animalibus non est voluntarium.
3. Praeterea, Damascenus dicit quod actus voluntarios sequitur laus
et vituperium. Sed actibus brutorum animalium non debetur neque laus
neque vituperium. Ergo in eis non est voluntarium.
Sed contra est quod dicit philosophus, in III Ethic., quod pueri
et bruta animalia communicant voluntario. Et idem dicunt Damascenus
et Gregorius Nyssenus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad rationem voluntarii
requiritur quod principium actus sit intra, cum aliqua cognitione
finis. Est autem duplex cognitio finis, perfecta scilicet, et
imperfecta. Perfecta quidem finis cognitio est quando non solum
apprehenditur res quae est finis sed etiam cognoscitur ratio finis, et
proportio eius quod ordinatur in finem ad ipsum. Et talis cognitio
finis competit soli rationali naturae. Imperfecta autem cognitio finis
est quae in sola finis apprehensione consistit, sine hoc quod
cognoscatur ratio finis, et proportio actus ad finem. Et talis
cognitio finis invenitur in brutis animalibus, per sensum et
aestimationem naturalem. Perfectam igitur cognitionem finis sequitur
voluntarium secundum rationem perfectam, prout scilicet, apprehenso
fine, aliquis potest, deliberans de fine et de his quae sunt ad
finem, moveri in finem vel non moveri. Imperfectam autem cognitionem
finis sequitur voluntarium secundum rationem imperfectam, prout
scilicet apprehendens finem non deliberat, sed subito movetur in
ipsum. Unde soli rationali naturae competit voluntarium secundum
rationem perfectam, sed secundum rationem imperfectam, competit etiam
brutis animalibus.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas nominat rationalem appetitum, et
ideo non potest esse in his quae ratione carent. Voluntarium autem
denominative dicitur a voluntate, et potest trahi ad ea in quibus est
aliqua participatio voluntatis, secundum aliquam convenientiam ad
voluntatem. Et hoc modo voluntarium attribuitur animalibus brutis,
inquantum scilicet per cognitionem aliquam moventur in finem.
Ad secundum dicendum quod ex hoc contingit quod homo est dominus sui
actus, quod habet deliberationem de suis actibus, ex hoc enim quod
ratio deliberans se habet ad opposita, voluntas in utrumque potest.
Sed secundum hoc voluntarium non est in brutis animalibus, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum quod laus et vituperium consequuntur actum
voluntarium secundum perfectam voluntarii rationem; qualis non
invenitur in brutis.
|
|