|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod voluntarium non possit
esse sine actu. Voluntarium enim dicitur quod est a voluntate. Sed
nihil potest esse a voluntate nisi per aliquem actum, ad minus ipsius
voluntatis. Ergo voluntarium non potest esse sine actu.
2. Praeterea, sicut per actum voluntatis dicitur aliquis velle, ita
cessante actu voluntatis dicitur non velle. Sed non velle
involuntarium causat, quod opponitur voluntario. Ergo voluntarium non
potest esse, actu voluntatis cessante.
3. Praeterea, de ratione voluntarii est cognitio, ut dictum est.
Sed cognitio est per aliquem actum. Ergo voluntarium non potest esse
absque aliquo actu.
Sed contra, illud cuius domini sumus, dicitur esse voluntarium. Sed
nos domini sumus eius quod est agere et non agere, velle et non velle.
Ergo sicut agere et velle est voluntarium, ita et non agere et non
velle.
Respondeo dicendum quod voluntarium dicitur quod est a voluntate. Ab
aliquo autem dicitur esse aliquid dupliciter. Uno modo, directe,
quod scilicet procedit ab aliquo inquantum est agens, sicut calefactio
a calore. Alio modo, indirecte, ex hoc ipso quod non agit, sicut
submersio navis dicitur esse a gubernatore, inquantum desistit a
gubernando. Sed sciendum quod non semper id quod sequitur ad defectum
actionis, reducitur sicut in causam in agens, ex eo quod non agit,
sed solum tunc cum potest et debet agere. Si enim gubernator non
posset navem dirigere, vel non esset ei commissa gubernatio navis, non
imputaretur ei navis submersio, quae per absentiam gubernatoris
contingeret. Quia igitur voluntas, volendo et agendo, potest
impedire hoc quod est non velle et non agere, et aliquando debet; hoc
quod est non velle et non agere, imputatur ei, quasi ab ipsa
existens. Et sic voluntarium potest esse absque actu, quandoque
quidem absque actu exteriori, cum actu interiori, sicut cum vult non
agere; aliquando autem et absque actu interiori, sicut cum non vult.
Ad primum ergo dicendum quod voluntarium dicitur non solum quod
procedit a voluntate directe, sicut ab agente; sed etiam quod est ab
ea indirecte, sicut a non agente.
Ad secundum dicendum quod non velle dicitur dupliciter. Uno modo,
prout sumitur in vi unius dictionis, secundum quod est infinitivum
huius verbi nolo. Unde sicut cum dico nolo legere, sensus est, volo
non legere; ita hoc quod est non velle legere, significat velle non
legere. Et sic non velle causat involuntarium. Alio modo sumitur in
vi orationis. Et tunc non affirmatur actus voluntatis. Et huiusmodi
non velle non causat involuntarium.
Ad tertium dicendum quod eo modo requiritur ad voluntarium actus
cognitionis, sicut et actus voluntatis; ut scilicet sit in potestate
alicuius considerare et velle et agere. Et tunc sicut non velle et non
agere, cum tempus fuerit, est voluntarium, ita etiam non
considerare.
|
|