|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod voluntati possit
violentia inferri. Unumquodque enim potest cogi a potentiori. Sed
aliquid est humana voluntate potentius, scilicet Deus. Ergo saltem
ab eo cogi potest.
2. Praeterea, omne passivum cogitur a suo activo, quando immutatur
ab eo. Sed voluntas est vis passiva, est enim movens motum, ut
dicitur in III de anima. Cum ergo aliquando moveatur a suo activo,
videtur quod aliquando cogatur.
3. Praeterea, motus violentus est qui est contra naturam. Sed
motus voluntatis aliquando est contra naturam; ut patet de motu
voluntatis ad peccandum, qui est contra naturam, ut Damascenus
dicit. Ergo motus voluntatis potest esse coactus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in V de Civ. Dei, quod si
aliquid fit voluntate, non fit ex necessitate. Omne autem coactum fit
ex necessitate. Ergo quod fit ex voluntate, non potest esse coactum.
Ergo voluntas non potest cogi ad agendum.
Respondeo dicendum quod duplex est actus voluntatis, unus quidem qui
est eius immediate, velut ab ipsa elicitus, scilicet velle; alius
autem est actus voluntatis a voluntate imperatus, et mediante alia
potentia exercitus, ut ambulare et loqui, qui a voluntate imperantur
mediante potentia motiva. Quantum igitur ad actus a voluntate
imperatos, voluntas violentiam pati potest, inquantum per violentiam
exteriora membra impediri possunt ne imperium voluntatis exequantur.
Sed quantum ad ipsum proprium actum voluntatis, non potest ei
violentia inferri. Et huius ratio est quia actus voluntatis nihil est
aliud quam inclinatio quaedam procedens ab interiori principio
cognoscente, sicut appetitus naturalis est quaedam inclinatio ab
interiori principio et sine cognitione. Quod autem est coactum vel
violentum, est ab exteriori principio. Unde contra rationem ipsius
actus voluntatis est quod sit coactus vel violentus, sicut etiam est
contra rationem naturalis inclinationis vel motus. Potest enim lapis
per violentiam sursum ferri, sed quod iste motus violentus sit ex eius
naturali inclinatione, esse non potest. Similiter etiam potest homo
per violentiam trahi, sed quod hoc sit ex eius voluntate, repugnat
rationi violentiae.
Ad primum ergo dicendum quod Deus, qui est potentior quam voluntas
humana, potest voluntatem humanam movere; secundum illud Prov.
XXI, cor regis in manu Dei est, et quocumque voluerit, vertet
illud. Sed si hoc esset per violentiam, iam non esset cum actu
voluntatis nec ipsa voluntas moveretur, sed aliquid contra voluntatem.
Ad secundum dicendum quod non semper est motus violentus, quando
passivum immutatur a suo activo, sed quando hoc fit contra interiorem
inclinationem passivi. Alioquin omnes alterationes et generationes
simplicium corporum essent innaturales et violentae. Sunt autem
naturales, propter naturalem aptitudinem interiorem materiae vel
subiecti ad talem dispositionem. Et similiter quando voluntas movetur
ab appetibili secundum propriam inclinationem, non est motus
violentus, sed voluntarius.
Ad tertium dicendum quod id in quod voluntas tendit peccando, etsi sit
malum et contra rationalem naturam secundum rei veritatem,
apprehenditur tamen ut bonum et conveniens naturae, inquantum est
conveniens homini secundum aliquam passionem sensus, vel secundum
aliquem habitum corruptum.
|
|