|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod violentia non causet
involuntarium. Voluntarium enim et involuntarium secundum voluntatem
dicuntur. Sed voluntati violentia inferri non potest, ut ostensum
est. Ergo violentia involuntarium causare non potest.
2. Praeterea, id quod est involuntarium, est cum tristitia, ut
Damascenus et philosophus dicunt. Sed aliquando patitur aliquis
violentiam, nec tamen inde tristatur. Ergo violentia non causat
involuntarium.
3. Praeterea, id quod est a voluntate, non potest esse
involuntarium. Sed aliqua violenta sunt a voluntate, sicut cum
aliquis cum corpore gravi sursum ascendit; et sicut cum aliquis
inflectit membra contra naturalem eorum flexibilitatem. Ergo violentia
non causat involuntarium.
Sed contra est quod philosophus et Damascenus dicunt, quod aliquid
est involuntarium per violentiam.
Respondeo dicendum quod violentia directe opponitur voluntario, sicut
etiam et naturali. Commune est enim voluntario et naturali quod
utrumque sit a principio intrinseco, violentum autem est a principio
extrinseco. Et propter hoc, sicut in rebus quae cognitione carent,
violentia aliquid facit contra naturam; ita in rebus cognoscentibus
facit aliquid esse contra voluntatem. Quod autem est contra naturam,
dicitur esse innaturale, et similiter quod est contra voluntatem,
dicitur esse involuntarium. Unde violentia involuntarium causat.
Ad primum ergo dicendum quod involuntarium voluntario opponitur.
Dictum est autem supra quod voluntarium dicitur non solum actus qui est
immediate ipsius voluntatis, sed etiam actus a voluntate imperatus.
Quantum igitur ad actum qui est immediate ipsius voluntatis, ut supra
dictum est, violentia voluntati inferri non potest, unde talem actum
violentia involuntarium facere non potest. Sed quantum ad actum
imperatum, voluntas potest pati violentiam. Et quantum ad hunc
actum, violentia involuntarium facit.
Ad secundum dicendum quod, sicut naturale dicitur quod est secundum
inclinationem naturae, ita voluntarium dicitur quod est secundum
inclinationem voluntatis. Dicitur autem aliquid naturale dupliciter.
Uno modo, quia est a natura sicut a principio activo, sicut
calefacere est naturale igni. Alio modo, secundum principium
passivum, quia scilicet est in natura inclinatio ad recipiendum
actionem a principio extrinseco, sicut motus caeli dicitur esse
naturalis, propter aptitudinem naturalem caelestis corporis ad talem
motum, licet movens sit voluntarium. Et similiter voluntarium potest
aliquid dici dupliciter, uno modo, secundum actionem, puta cum
aliquis vult aliquid agere; alio modo, secundum passionem, scilicet
cum aliquis vult pati ab alio. Unde cum actio infertur ab aliquo
exteriori, manente in eo qui patitur voluntate patiendi, non est
simpliciter violentum, quia licet ille qui patitur non conferat
agendo, confert tamen volendo pati. Unde non potest dici
involuntarium.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit in VIII
Physic., motus animalis quo interdum movetur animal contra naturalem
inclinationem corporis, etsi non sit naturalis corpori, est tamen
quodammodo naturalis animali, cui naturale est quod secundum appetitum
moveatur. Et ideo hoc non est violentum simpliciter, sed secundum
quid. Et similiter est dicendum cum aliquis inflectit membra contra
naturalem dispositionem. Hoc enim est violentum secundum quid,
scilicet quantum ad membrum particulare non tamen simpliciter, quantum
ad ipsum hominem.
|
|