|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod metus causet
involuntarium simpliciter. Sicut enim violentia est respectu eius quod
contrariatur praesentialiter voluntati, ita metus est respectu mali
futuri quod repugnat voluntati. Sed violentia causat involuntarium
simpliciter. Ergo et metus involuntarium simpliciter causat.
2. Praeterea, quod est secundum se tale, quolibet addito remanet
tale, sicut quod secundum se est calidum, cuicumque coniungatur,
nihilominus est calidum, ipso manente. Sed illud quod per metum
agitur, secundum se est involuntarium. Ergo etiam adveniente metu est
involuntarium.
3. Praeterea, quod sub conditione est tale, secundum quid est
tale; quod autem absque conditione est tale, simpliciter est tale,
sicut quod est necessarium ex conditione, est necessarium secundum
quid; quod autem est necessarium absolute, est necessarium
simpliciter. Sed id quod per metum agitur, est involuntarium
absolute, non est autem voluntarium nisi sub conditione, scilicet ut
vitetur malum quod timetur. Ergo id quod per metum agitur, est
simpliciter involuntarium.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, et etiam philosophus
quod huiusmodi quae per metum aguntur, sunt magis voluntaria quam
involuntaria.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit in III Ethic.,
et idem dicit Gregorius Nyssenus in libro suo de homine, huiusmodi
quae per metum aguntur, mixta sunt ex voluntario et involuntario. Id
enim quod per metum agitur, in se consideratum, non est voluntarium,
sed fit voluntarium in casu, scilicet ad vitandum malum quod timetur.
Sed si quis recte consideret, magis sunt huiusmodi voluntaria quam
involuntaria, sunt enim voluntaria simpliciter, involuntaria autem
secundum quid. Unumquodque enim simpliciter esse dicitur secundum quod
est in actu, secundum autem quod est in sola apprehensione, non est
simpliciter, sed secundum quid. Hoc autem quod per metum agitur,
secundum hoc est in actu, secundum quod fit, cum enim actus in
singularibus sint, singulare autem, inquantum huiusmodi, est hic et
nunc; secundum hoc id quod fit est in actu, secundum quod est hic et
nunc et sub aliis conditionibus individualibus. Sic autem hoc quod fit
per metum, est voluntarium, inquantum scilicet est hic et nunc, prout
scilicet in hoc casu est impedimentum maioris mali quod timebatur,
sicut proiectio mercium in mare fit voluntarium tempore tempestatis,
propter timorem periculi. Unde manifestum est quod simpliciter
voluntarium est. Unde et competit ei ratio voluntarii, quia
principium eius est intra. Sed quod accipiatur id quod per metum fit,
ut extra hunc casum existens, prout repugnat voluntati, hoc non est
nisi secundum considerationem tantum. Et ideo est involuntarium
secundum quid, idest prout consideratur extra hunc casum existens.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae aguntur per metum et per vim, non
solum differunt secundum praesens et futurum, sed etiam secundum hoc,
quod in eo quod agitur per vim, voluntas non consentit, sed omnino est
contra motum voluntatis, sed id quod per metum agitur, fit
voluntarium, ideo quia motus voluntatis fertur in id, licet non
propter seipsum, sed propter aliud, scilicet ad repellendum malum quod
timetur. Sufficit enim ad rationem voluntarii quod sit propter aliud
voluntarium, voluntarium enim est non solum quod propter seipsum
volumus ut finem, sed etiam quod propter aliud volumus ut propter
finem. Patet ergo quod in eo quod per vim agitur, voluntas interior
nihil agit, sed in eo quod per metum agitur, voluntas aliquid agit.
Et ideo, ut Gregorius Nyssenus dicit, ad excludendum ea quae per
metum aguntur, in definitione violenti non solum dicitur quod violentum
est cuius principium est extra, sed additur, nihil conferente vim
passo, quia ad id quod agitur per metum, voluntas timentis aliquid
confert.
Ad secundum dicendum quod ea quae absolute dicuntur, quolibet addito
remanent talia, sicut calidum et album, sed ea quae relative
dicuntur, variantur secundum comparationem ad diversa; quod enim est
magnum comparatum huic, est parvum comparatum alteri. Voluntarium
autem dicitur aliquid non solum propter seipsum, quasi absolute, sed
etiam propter aliud, quasi relative. Et ideo nihil prohibet aliquid
quod non esset voluntarium alteri comparatum fieri voluntarium per
comparationem ad aliud.
Ad tertium dicendum quod illud quod per metum agitur, absque
conditione est voluntarium, idest secundum quod actu agitur, sed
involuntarium est sub conditione, idest si talis metus non immineret.
Unde secundum illam rationem magis potest concludi oppositum.
|
|