|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod concupiscentia causet
involuntarium. Sicut enim metus est quaedam passio, ita et
concupiscentia. Sed metus causat quodammodo involuntarium. Ergo
etiam concupiscentia.
2. Praeterea, sicut per timorem timidus agit contra id quod
proponebat, ita incontinens propter concupiscentiam. Sed timor aliquo
modo causat involuntarium. Ergo et concupiscentia.
3. Praeterea, ad voluntarium requiritur cognitio. Sed
concupiscentia corrumpit cognitionem, dicit enim philosophus, in VI
Ethic., quod delectatio, sive concupiscentia delectationis,
corrumpit aestimationem prudentiae. Ergo concupiscentia causat
involuntarium.
Sed contra est quod Damascenus dicit, involuntarium est misericordia
vel indulgentia dignum, et cum tristitia agitur. Sed neutrum horum
competit ei quod per concupiscentiam agitur. Ergo concupiscentia non
causat involuntarium.
Respondeo dicendum quod concupiscentia non causat involuntarium, sed
magis facit aliquid voluntarium. Dicitur enim aliquid voluntarium ex
eo quod voluntas in id fertur. Per concupiscentiam autem voluntas
inclinatur ad volendum id quod concupiscitur. Et ideo concupiscentia
magis facit ad hoc quod aliquid sit voluntarium, quam quod sit
involuntarium.
Ad primum ergo dicendum quod timor est de malo, concupiscentia autem
respicit bonum. Malum autem secundum se contrariatur voluntati, sed
bonum est voluntati consonum. Unde magis se habet timor ad causandum
involuntarium quam concupiscentia.
Ad secundum dicendum quod in eo qui per metum aliquid agit, manet
repugnantia voluntatis ad id quod agitur, secundum quod in se
consideratur. Sed in eo qui agit aliquid per concupiscentiam, sicut
est incontinens, non manet prior voluntas, qua repudiabat illud quod
concupiscitur, sed mutatur ad volendum id quod prius repudiabat. Et
ideo quod per metum agitur, quodammodo est involuntarium, sed quod per
concupiscentiam agitur, nullo modo. Nam incontinens concupiscentiae
agit contra id quod prius proponebat, non autem contra id quod nunc
vult, sed timidus agit contra id quod etiam nunc secundum se vult.
Ad tertium dicendum quod, si concupiscentia totaliter cognitionem
auferret, sicut contingit in illis qui propter concupiscentiam fiunt
amentes, sequeretur quod concupiscentia voluntarium tolleret. Nec
tamen proprie esset ibi involuntarium, quia in his quae usum rationis
non habent, neque voluntarium est neque involuntarium. Sed quandoque
in his quae per concupiscentiam aguntur, non totaliter tollitur
cognitio, quia non tollitur potestas cognoscendi; sed solum
consideratio actualis in particulari agibili. Et tamen hoc ipsum est
voluntarium, secundum quod voluntarium dicitur quod est in potestate
voluntatis, ut non agere et non velle, similiter autem et non
considerare, potest enim voluntas passioni resistere, ut infra
dicetur.
|
|