|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ignorantia non causet
involuntarium. Involuntarium enim veniam meretur, ut Damascenus
dicit. Sed interdum quod per ignorantiam agitur, veniam non meretur;
secundum illud I ad Cor. XIV, si quis ignorat, ignorabitur.
Ergo ignorantia non causat involuntarium.
2. Praeterea, omne peccatum est cum ignorantia; secundum illud
Prov. XIV, errant qui operantur malum. Si igitur ignorantia
involuntarium causet, sequeretur quod omne peccatum esset
involuntarium. Quod est contra Augustinum dicentem quod omne peccatum
est voluntarium.
3. Praeterea, involuntarium cum tristitia est, ut Damascenus
dicit. Sed quaedam ignoranter aguntur, et sine tristitia, puta si
aliquis occidit hostem quem quaerit occidere, putans occidere cervum.
Ergo ignorantia non causat involuntarium.
Sed contra est quod Damascenus et philosophus dicunt, quod
involuntarium quoddam est per ignorantiam.
Respondeo dicendum quod ignorantia habet causare involuntarium ea
ratione qua privat cognitionem, quae praeexigitur ad voluntarium, ut
supra dictum est. Non tamen quaelibet ignorantia huiusmodi cognitionem
privat. Et ideo sciendum quod ignorantia tripliciter se habet ad actum
voluntatis, uno modo, concomitanter; alio modo, consequenter;
tertio modo, antecedenter. Concomitanter quidem, quando ignorantia
est de eo quod agitur, tamen, etiam si sciretur, nihilominus
ageretur. Tunc enim ignorantia non inducit ad volendum ut hoc fiat,
sed accidit simul esse aliquid factum et ignoratum, sicut, in exemplo
posito, cum aliquis vellet quidem occidere hostem, sed ignorans
occidit eum, putans occidere cervum. Et talis ignorantia non facit
involuntarium, ut philosophus dicit, quia non causat aliquid quod sit
repugnans voluntati, sed facit non voluntarium, quia non potest esse
actu volitum quod ignoratum est. Consequenter autem se habet
ignorantia ad voluntatem, inquantum ipsa ignorantia est voluntaria.
Et hoc contingit dupliciter, secundum duos modos voluntarii supra
positos. Uno modo, quia actus voluntatis fertur in ignorantiam,
sicut cum aliquis ignorare vult ut excusationem peccati habeat, vel ut
non retrahatur a peccando, secundum illud Iob XXI, scientiam
viarum tuarum nolumus. Et haec dicitur ignorantia affectata. Alio
modo dicitur ignorantia voluntaria eius quod quis potest scire et
debet, sic enim non agere et non velle voluntarium dicitur, ut supra
dictum est. Hoc igitur modo dicitur ignorantia, sive cum aliquis actu
non considerat quod considerare potest et debet, quae est ignorantia
malae electionis, vel ex passione vel ex habitu proveniens, sive cum
aliquis notitiam quam debet habere, non curat acquirere; et secundum
hunc modum, ignorantia universalium iuris, quae quis scire tenetur,
voluntaria dicitur, quasi per negligentiam proveniens. Cum autem ipsa
ignorantia sit voluntaria aliquo istorum modorum, non potest causare
simpliciter involuntarium. Causat tamen secundum quid involuntarium,
inquantum praecedit motum voluntatis ad aliquid agendum, qui non esset
scientia praesente. Antecedenter autem se habet ad voluntatem
ignorantia, quando non est voluntaria, et tamen est causa volendi quod
alias homo non vellet. Sicut cum homo ignorat aliquam circumstantiam
actus quam non tenebatur scire, et ex hoc aliquid agit, quod non
faceret si sciret, puta cum aliquis, diligentia adhibita, nesciens
aliquem transire per viam, proiicit sagittam, qua interficit
transeuntem. Et talis ignorantia causat involuntarium simpliciter.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam prima ratio procedebat de
ignorantia eorum quae quis tenetur scire. Secunda autem, de
ignorantia electionis, quae quodammodo est voluntaria, ut dictum est.
Tertia vero, de ignorantia quae concomitanter se habet ad voluntatem.
|
|