|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sit una tantum moralis
virtus. Sicut enim in actibus moralibus directio pertinet ad
rationem, quae est subiectum intellectualium virtutum; ita inclinatio
pertinet ad vim appetitivam, quae est subiectum moralium virtutum.
Sed una est intellectualis virtus dirigens in omnibus moralibus
actibus, scilicet prudentia. Ergo etiam una tantum est moralis virtus
inclinans in omnibus moralibus actibus.
2. Praeterea, habitus non distinguuntur secundum materialia
obiecta, sed secundum formales rationes obiectorum. Formalis autem
ratio boni ad quod ordinatur virtus moralis, est unum, scilicet modus
rationis. Ergo videtur quod sit una tantum moralis virtus.
3. Praeterea, moralia recipiunt speciem a fine, ut supra dictum
est. Sed finis omnium virtutum moralium communis est unus, scilicet
felicitas; proprii autem et propinqui sunt infiniti. Non sunt autem
infinitae virtutes morales. Ergo videtur quod sit una tantum.
Sed contra est quod unus habitus non potest esse in diversis
potentiis, ut supra dictum est. Sed subiectum virtutum moralium est
pars appetitiva animae, quae per diversas potentias distinguitur, ut
in primo dictum est. Ergo non potest esse una tantum virtus moralis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes morales
sunt habitus quidam appetitivae partis. Habitus autem specie differunt
secundum speciales differentias obiectorum, ut supra dictum est.
Species autem obiecti appetibilis, sicut et cuiuslibet rei,
attenditur secundum formam specificam, quae est ab agente. Est autem
considerandum quod materia patientis se habet ad agens dupliciter.
Quandoque enim recipit formam agentis secundum eandem rationem, prout
est in agente, sicut est in omnibus agentibus univocis. Et sic
necesse est quod, si agens est unum specie, quod materia recipiat
formam unius speciei, sicut ab igne non generatur univoce nisi aliquid
existens in specie ignis. Aliquando vero materia recipit formam ab
agente non secundum eandem rationem, prout est in agente, sicut patet
in generantibus non univocis, ut animal generatur a sole. Et tunc
formae receptae in materia ab eodem agente, non sunt unius speciei sed
diversificantur secundum diversam proportionem materiae ad recipiendum
influxum agentis, sicut videmus quod ab una actione solis generantur
per putrefactionem animalia diversarum specierum secundum diversam
proportionem materiae. Manifestum est autem quod in moralibus ratio
est sicut imperans et movens; vis autem appetitiva est sicut imperata
et mota. Non autem appetitus recipit impressionem rationis quasi
univoce, quia non fit rationale per essentiam, sed per
participationem, ut dicitur in I Ethic. Unde appetibilia secundum
motionem rationis constituuntur in diversis speciebus, secundum quod
diversimode se habent ad rationem. Et ita sequitur quod virtutes
morales sint diversae secundum speciem, et non una tantum.
Ad primum ergo dicendum quod obiectum rationis est verum. Est autem
eadem ratio veri in omnibus moralibus, quae sunt contingentia
agibilia. Unde est una sola virtus in eis dirigens, scilicet
prudentia. Obiectum autem appetitivae virtutis est bonum appetibile.
Cuius est diversa ratio, secundum diversam habitudinem ad rationem
dirigentem.
Ad secundum dicendum quod illud formale est unum genere, propter
unitatem agentis. Sed diversificatur specie, propter diversas
habitudines recipientium, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod moralia non habent speciem a fine ultimo sed a
finibus proximis, qui quidem, etsi infiniti sint numero, non tamen
infiniti sunt specie.
|
|