|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non
distinguantur ab invicem per hoc quod quaedam sunt circa operationes,
quaedam circa passiones. Dicit enim philosophus, in II Ethic.,
quod virtus moralis est circa delectationes et tristitias optimorum
operativa. Sed voluptates et tristitiae sunt passiones quaedam, ut
supra dictum est. Ergo eadem virtus quae est circa passiones, est
etiam circa operationes, utpote operativa existens.
2. Praeterea, passiones sunt principia exteriorum operationum. Si
ergo aliquae virtutes rectificant passiones, oportet quod etiam per
consequens rectificent operationes. Eaedem ergo virtutes morales sunt
circa passiones et operationes.
3. Praeterea, ad omnem operationem exteriorem movetur appetitus
sensitivus bene vel male. Sed motus appetitus sensitivi sunt
passiones. Ergo eaedem virtutes quae sunt circa operationes, sunt
circa passiones.
Sed contra est quod philosophus ponit iustitiam circa operationes;
temperantiam autem et fortitudinem et mansuetudinem, circa passiones
quasdam.
Respondeo dicendum quod operatio et passio dupliciter potest comparari
ad virtutem. Uno modo, sicut effectus. Et hoc modo, omnis moralis
virtus habet aliquas operationes bonas, quarum est productiva; et
delectationem aliquam vel tristitiam, quae sunt passiones, ut supra
dictum est. Alio modo potest comparari operatio ad virtutem moralem,
sicut materia circa quam est. Et secundum hoc, oportet alias esse
virtutes morales circa operationes, et alias circa passiones. Cuius
ratio est, quia bonum et malum in quibusdam operationibus attenditur
secundum seipsas, qualitercumque homo afficiatur ad eas, inquantum
scilicet bonum in eis et malum accipitur secundum rationem
commensurationis ad alterum. Et in talibus oportet quod sit aliqua
virtus directiva operationum secundum seipsas, sicut sunt emptio et
venditio, et omnes huiusmodi operationes in quibus attenditur ratio
debiti vel indebiti ad alterum. Et propter hoc, iustitia et partes
eius proprie sunt circa operationes sicut circa propriam materiam. In
quibusdam vero operationibus bonum et malum attenditur solum secundum
commensurationem ad operantem. Et ideo oportet in his bonum et malum
considerari, secundum quod homo bene vel male afficitur circa
huiusmodi. Et propter hoc, oportet quod virtutes in talibus sint
principaliter circa interiores affectiones, quae dicuntur animae
passiones, sicut patet de temperantia, fortitudine et aliis
huiusmodi. Contingit autem quod in operationibus quae sunt ad
alterum, praetermittatur bonum virtutis propter inordinatam animi
passionem. Et tunc, inquantum corrumpitur commensuratio exterioris
operationis, est corruptio iustitiae, inquantum autem corrumpitur
commensuratio interiorum passionum, est corruptio alicuius alterius
virtutis. Sicut cum propter iram aliquis alium percutit, in ipsa
percussione indebita corrumpitur iustitia, in immoderantia vero irae
corrumpitur mansuetudo. Et idem patet in aliis.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam prima ratio procedit de
operatione, secundum quod est effectus virtutis. Aliae vero duae
rationes procedunt ex hoc, quod ad idem concurrunt operatio et passio.
Sed in quibusdam virtus est principaliter circa operationem, in
quibusdam circa passionem, ratione praedicta.
|
|