|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sit una tantum virtus
moralis circa operationes. Rectitudo enim omnium operationum
exteriorum videtur ad iustitiam pertinere. Sed iustitia est una
virtus. Ergo una sola virtus est circa operationes.
2. Praeterea, operationes maxime differentes esse videntur quae
ordinantur ad bonum unius, et quae ordinantur ad bonum multitudinis.
Sed ista diversitas non diversificat virtutes morales, dicit enim
philosophus, in V Ethic., quod iustitia legalis, quae ordinat
actus hominum ad commune bonum, non est aliud a virtute quae ordinat
actus hominis ad unum tantum, nisi secundum rationem. Ergo diversitas
operationum non causat diversitatem virtutum moralium.
3. Praeterea, si sunt diversae virtutes morales circa diversas
operationes, oporteret quod secundum diversitatem operationum, esset
diversitas virtutum moralium. Sed hoc patet esse falsum, nam ad
iustitiam pertinet in diversis generibus commutationum rectitudinem
statuere, et etiam in distributionibus, ut patet in V Ethic. Non
ergo diversae virtutes sunt diversarum operationum.
Sed contra est quod religio est alia virtus a pietate, quarum tamen
utraque est circa operationes quasdam.
Respondeo dicendum quod omnes virtutes morales quae sunt circa
operationes, conveniunt in quadam generali ratione iustitiae, quae
attenditur secundum debitum ad alterum, distinguuntur autem secundum
diversas speciales rationes. Cuius ratio est quia in operationibus
exterioribus ordo rationis instituitur sicut dictum est, non secundum
proportionem ad affectionem hominis, sed secundum ipsam convenientiam
rei in seipsa; secundum quam convenientiam accipitur ratio debiti, ex
quo constituitur ratio iustitiae, ad iustitiam enim pertinere videtur
ut quis debitum reddat. Unde omnes huiusmodi virtutes quae sunt circa
operationes, habent aliquo modo rationem iustitiae. Sed debitum non
est unius rationis in omnibus, aliter enim debetur aliquid aequali,
aliter superiori, aliter minori; et aliter ex pacto, vel ex
promisso, vel ex beneficio suscepto. Et secundum has diversas
rationes debiti, sumuntur diversae virtutes, puta religio est per quam
redditur debitum Deo; pietas est per quam redditur debitum parentibus
vel patriae; gratia est per quam redditur debitum benefactoribus; et
sic de aliis.
Ad primum ergo dicendum quod iustitia proprie dicta est una specialis
virtus, quae attendit perfectam rationem debiti, quod secundum
aequivalentiam potest restitui. Dicitur tamen et ampliato nomine
iustitia, secundum quamcumque debiti redditionem. Et sic non est una
specialis virtus.
Ad secundum dicendum quod iustitia quae intendit bonum commune, est
alia virtus a iustitia quae ordinatur ad bonum privatum alicuius, unde
et ius commune distinguitur a iure privato; et Tullius ponit unam
specialem virtutem, pietatem, quae ordinat ad bonum patriae. Sed
iustitia ordinans hominem ad bonum commune, est generalis per
imperium, quia omnes actus virtutum ordinat ad finem suum, scilicet ad
bonum commune. Virtus autem secundum quod a tali iustitia imperatur,
etiam iustitiae nomen accipit. Et sic virtus a iustitia legali non
differt nisi ratione, sicut sola ratione differt virtus operans
secundum seipsam, et virtus operans ad imperium alterius.
Ad tertium dicendum quod in omnibus operationibus ad iustitiam
specialem pertinentibus, est eadem ratio debiti. Et ideo est eadem
virtus iustitiae, praecipue quantum ad commutationes. Forte enim
distributiva est alterius speciei a commutativa, sed de hoc infra
quaeretur.
|
|