|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod circa diversas passiones
non sint diversae virtutes morales. Eorum enim quae conveniunt in
principio et fine, unus est habitus, sicut patet maxime in scientiis.
Sed omnium passionum unum est principium, scilicet amor; et omnes ad
eundem finem terminantur, scilicet ad delectationem vel tristitiam; ut
supra habitum est. Ergo circa omnes passiones est una tantum moralis
virtus.
2. Praeterea, si circa diversas passiones essent diversae virtutes
morales, sequeretur quod tot essent virtutes morales quot passiones.
Sed hoc patet esse falsum, quia circa oppositas passiones est una et
eadem virtus moralis, sicut fortitudo circa timores et audacias,
temperantia circa delectationes et tristitias. Non ergo oportet quod
circa diversas passiones sint diversae virtutes morales.
3. Praeterea, amor, concupiscentia et delectatio sunt passiones
specie differentes, ut supra habitum est. Sed circa omnes has est una
virtus, scilicet temperantia. Ergo virtutes morales non sunt diversae
circa diversas passiones.
Sed contra est quod fortitudo est circa timores et audacias;
temperantia circa concupiscentias; mansuetudo circa iras; ut dicitur
in III et IV Ethic.
Respondeo dicendum quod non potest dici quod circa omnes passiones sit
una sola virtus moralis, sunt enim quaedam passiones ad diversas
potentias pertinentes; aliae namque pertinent ad irascibilem, aliae ad
concupiscibilem, ut supra dictum est. Nec tamen oportet quod omnis
diversitas passionum sufficiat ad virtutes morales diversificandas.
Primo quidem, quia quaedam passiones sunt quae sibi opponuntur
secundum contrarietatem, sicut gaudium et tristitia, timor et
audacia, et alia huiusmodi. Et circa huiusmodi passiones sic
oppositas, oportet esse unam et eandem virtutem. Cum enim virtus
moralis in quadam medietate consistat, medium in contrariis passionibus
secundum eandem rationem instituitur, sicut et in naturalibus idem est
medium inter contraria, ut inter album et nigrum. Secundo, quia
diversae passiones inveniuntur secundum eundem modum rationi
repugnantes, puta secundum impulsum ad id quod est contra rationem;
vel secundum retractionem ab eo quod est secundum rationem. Et ideo
diversae passiones concupiscibilis non pertinent ad diversas virtutes
morales, quia earum motus secundum quendam ordinem se invicem
consequuntur, utpote ad idem ordinati, scilicet ad consequendum
bonum, vel ad fugiendum malum; sicut ex amore procedit
concupiscentia, et ex concupiscentia pervenitur ad delectationem. Et
eadem ratio est de oppositis, quia ex odio sequitur fuga vel
abominatio, quae perducit ad tristitiam. Sed passiones irascibilis
non sunt unius ordinis, sed ad diversa ordinantur, nam audacia et
timor ordinantur ad aliquod magnum periculum; spes et desperatio ad
aliquod bonum arduum; ira autem ad superandum aliquod contrarium quod
nocumentum intulit. Et ideo circa has passiones diversae virtutes
ordinantur, utpote temperantia circa passiones concupiscibilis;
fortitudo circa timores et audacias; magnanimitas circa spem et
desperationem; mansuetudo circa iras.
Ad primum ergo dicendum quod omnes passiones conveniunt in uno
principio et fine communi, non autem in uno proprio principio seu
fine. Unde hoc non sufficit ad unitatem virtutis moralis.
Ad secundum dicendum quod, sicut in naturalibus idem est principium
quo receditur ab uno principio, et acceditur ad aliud; et in
rationalibus est eadem ratio contrariorum, ita etiam virtus moralis,
quae in modum naturae rationi consentit, est eadem contrariarum
passionum.
Ad tertium dicendum quod illae tres passiones ad idem obiectum
ordinantur secundum quendam ordinem, ut dictum est. Et ideo ad eandem
virtutem moralem pertinent.
|
|