|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non
distinguantur secundum obiecta passionum. Sicut enim sunt obiecta
passionum, ita sunt obiecta operationum. Sed virtutes morales quae
sunt circa operationes, non distinguuntur secundum obiecta
operationum, ad eandem enim virtutem iustitiae pertinet emere vel
vendere domum, et equum. Ergo etiam nec virtutes morales quae sunt
circa passiones, diversificantur per obiecta passionum.
2. Praeterea, passiones sunt quidam actus vel motus appetitus
sensitivi. Sed maior diversitas requiritur ad diversitatem habituum,
quam ad diversitatem actuum. Diversa igitur obiecta quae non
diversificant speciem passionis, non diversificabunt speciem virtutis
moralis. Ita scilicet quod de omnibus delectabilibus erit una virtus
moralis, et similiter est de aliis.
3. Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed
diversa delectabilia non differunt nisi secundum magis et minus. Ergo
omnia delectabilia pertinent ad unam speciem virtutis. Et eadem
ratione, omnia terribilia, et similiter de aliis. Non ergo virtus
moralis distinguitur secundum obiecta passionum.
4. Praeterea, sicut virtus est operativa boni, ita est impeditiva
mali. Sed circa concupiscentias bonorum sunt diversae virtutes, sicut
temperantia circa concupiscentias delectationum tactus, et eutrapelia
circa delectationes ludi. Ergo etiam circa timores malorum debent esse
diversae virtutes.
Sed contra est quod castitas est circa delectabilia venereorum;
abstinentia vero est circa delectabilia ciborum; et eutrapelia circa
delectabilia ludorum.
Respondeo dicendum quod perfectio virtutis ex ratione dependet,
perfectio autem passionis, ex ipso appetitu sensitivo. Unde oportet
quod virtutes diversificentur secundum ordinem ad rationem, passiones
autem, secundum ordinem ad appetitum. Obiecta igitur passionum,
secundum quod diversimode comparantur ad appetitum sensitivum, causant
diversas passionum species, secundum vero quod comparantur ad
rationem, causant diversas species virtutum. Non est autem idem motus
rationis, et appetitus sensitivi. Unde nihil prohibet aliquam
differentiam obiectorum causare diversitatem passionum, quae non causat
diversitatem virtutum, sicut quando una virtus est circa multas
passiones, ut dictum est, et aliquam etiam differentiam obiectorum
causare diversitatem virtutum, quae non causat diversitatem passionum,
cum circa unam passionem, puta delectationem, diversae virtutes
ordinentur. Et quia diversae passiones ad diversas potentias
pertinentes, semper pertinent ad diversas virtutes, ut dictum est;
ideo diversitas obiectorum quae respicit diversitatem potentiarum,
semper diversificat species virtutum; puta quod aliquid sit bonum
absolute, et aliquid bonum cum aliqua arduitate. Et quia ordine
quodam ratio inferiores hominis partes regit, et etiam se ad exteriora
extendit; ideo etiam secundum quod unum obiectum passionis
apprehenditur sensu vel imaginatione, aut etiam ratione; et secundum
etiam quod pertinet ad animam, corpus, vel exteriores res; diversam
habitudinem habet ad rationem; et per consequens natum est
diversificare virtutes. Bonum igitur hominis, quod est obiectum
amoris, concupiscentiae et delectationis, potest accipi vel ad sensum
corporis pertinens; vel ad interiorem animae apprehensionem. Et hoc,
sive ordinetur ad bonum hominis in seipso, vel quantum ad corpus vel
quantum ad animam; sive ordinetur ad bonum hominis in ordine ad alios.
Et omnis talis diversitas, propter diversum ordinem ad rationem,
diversificat virtutem. Sic igitur si consideretur aliquod bonum, si
quidem sit per sensum tactus apprehensum, et ad consistentiam humanae
vitae pertinens in individuo vel in specie, sicut sunt delectabilia
ciborum et venereorum; erit pertinens ad virtutem temperantiae.
Delectationes autem aliorum sensuum, cum non sint vehementes, non
praestant aliquam difficultatem rationi, et ideo circa eas non ponitur
aliqua virtus, quae est circa difficile, sicut et ars, ut dicitur in
II Ethic. Bonum autem non sensu, sed interiori virtute
apprehensum, ad ipsum hominem pertinens secundum seipsum, est sicut
pecunia et honor; quorum pecunia ordinabilis est de se ad bonum
corporis; honor autem consistit in apprehensione animae. Et haec
quidem bona considerari possunt vel absolute, secundum quod pertinent
ad concupiscibilem; vel cum arduitate quadam, secundum quod pertinent
ad irascibilem. Quae quidem distinctio non habet locum in bonis quae
delectant tactum, quia huiusmodi sunt quaedam infima, et competunt
homini secundum quod convenit cum brutis. Circa bonum igitur pecuniae
absolute sumptum, secundum quod est obiectum concupiscentiae vel
delectationis aut amoris, est liberalitas. Circa bonum autem
huiusmodi cum arduitate sumptum, secundum quod est obiectum spei, est
magnificentia. Circa bonum vero quod est honor, si quidem sit
absolute sumptum, secundum quod est obiectum amoris, sic est quaedam
virtus quae vocatur philotimia, idest amor honoris. Si vero cum
arduitate consideretur, secundum quod est obiectum spei, sic est
magnanimitas. Unde liberalitas et philotimia videntur esse in
concupiscibili, magnificentia vero et magnanimitas in irascibili.
Bonum vero hominis in ordine ad alium, non videtur arduitatem habere,
sed accipitur ut absolute sumptum, prout est obiectum passionum
concupiscibilis. Quod quidem bonum potest esse alicui delectabile
secundum quod praebet se alteri vel in his quae serio fiunt, idest in
actionibus per rationem ordinatis ad debitum finem; vel in his quae
fiunt ludo, idest in actionibus ordinatis ad delectationem tantum,
quae non eodem modo se habent ad rationem sicut prima. In seriis autem
se exhibet aliquis alteri dupliciter. Uno modo, ut delectabilem
decentibus verbis et factis, et hoc pertinet ad quandam virtutem quam
Aristoteles nominat amicitiam; et potest dici affabilitas. Alio modo
praebet se aliquis alteri ut manifestum, per dicta et facta, et hoc
pertinet ad aliam virtutem, quam nominat veritatem. Manifestatio enim
propinquius accedit ad rationem quam delectatio; et seria quam iocosa.
Unde et circa delectationes ludorum est alia virtus, quam philosophus
eutrapeliam nominat. Sic igitur patet quod, secundum Aristotelem,
sunt decem virtutes morales circa passiones, scilicet fortitudo,
temperantia, liberalitas, magnificentia, magnanimitas, philotimia,
mansuetudo, amicitia, veritas et eutrapelia. Et distinguuntur
secundum diversas materias vel secundum diversas passiones; vel
secundum diversa obiecta. Si igitur addatur iustitia, quae est circa
operationes, erunt omnes undecim.
Ad primum ergo dicendum quod omnia obiecta eiusdem operationis secundum
speciem, eandem habitudinem habent ad rationem; non autem omnia
obiecta eiusdem passionis secundum speciem, quia operationes non
repugnant rationi, sicut passiones.
Ad secundum dicendum quod alia ratione diversificantur passiones, et
alia virtutes, sicut dictum est.
Ad tertium dicendum quod magis et minus non diversificant speciem,
nisi propter diversam habitudinem ad rationem.
Ad quartum dicendum quod bonum fortius est ad movendum quam malum quia
malum non agit nisi virtute boni, ut Dionysius dicit, IV cap. de
Div. Nom. Unde malum non facit difficultatem rationi quae requirat
virtutem, nisi sit excellens, quod videtur esse unum in uno genere
passionis. Unde circa iras non ponitur nisi una virtus, scilicet
mansuetudo, et similiter circa audacias una sola, scilicet fortitudo.
Sed bonum ingerit difficultatem, quae requirit virtutem, etiam si non
sit excellens in genere talis passionis. Et ideo circa concupiscentias
ponuntur diversae virtutes morales, ut dictum est.
|
|