|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non
debeant dici cardinales, seu principales. Quae enim ex opposito
dividuntur, sunt simul natura, ut dicitur in praedicamentis, et sic
unum non est altero principalius. Sed omnes virtutes ex opposito
dividunt genus virtutis. Ergo nullae earum debent dici principales.
2. Praeterea, finis principalior est his quae sunt ad finem. Sed
virtutes theologicae sunt circa finem, virtutes autem morales circa ea
quae sunt ad finem. Ergo virtutes morales non debent dici
principales, seu cardinales; sed magis theologicae.
3. Praeterea, principalius est quod est per essentiam, quam quod
est per participationem. Sed virtutes intellectuales pertinent ad
rationale per essentiam, virtutes autem morales ad rationale per
participationem, ut supra dictum est. Ergo virtutes morales non sunt
principales, sed magis virtutes intellectuales.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, super Lucam, exponens illud,
beati pauperes spiritu, scimus virtutes esse quatuor cardinales,
scilicet temperantiam, iustitiam, prudentiam, fortitudinem. Hae
autem sunt virtutes morales. Ergo virtutes morales sunt cardinales.
Respondeo dicendum quod, cum simpliciter de virtute loquimur,
intelligimur loqui de virtute humana. Virtus autem humana, ut supra
dictum est, secundum perfectam rationem virtutis dicitur, quae
requirit rectitudinem appetitus, huiusmodi enim virtus non solum facit
facultatem bene agendi, sed ipsum etiam usum boni operis causat. Sed
secundum imperfectam rationem virtutis dicitur virtus quae non requirit
rectitudinem appetitus, quia solum facit facultatem bene agendi, non
autem causat boni operis usum. Constat autem quod perfectum est
principalius imperfecto. Et ideo virtutes quae continent rectitudinem
appetitus, dicuntur principales. Huiusmodi autem sunt virtutes
morales; et inter intellectuales, sola prudentia, quae etiam
quodammodo moralis est, secundum materiam, ut ex supradictis patet,
unde convenienter inter virtutes morales ponuntur illae quae dicuntur
principales, seu cardinales.
Ad primum ergo dicendum quod, quando genus univocum dividitur in suas
species, tunc partes divisionis ex aequo se habent secundum rationem
generis; licet secundum naturam rei, una species sit principalior et
perfectior alia, sicut homo aliis animalibus. Sed quando est divisio
alicuius analogi, quod dicitur de pluribus secundum prius et
posterius; tunc nihil prohibet unum esse principalius altero, etiam
secundum communem rationem; sicut substantia principalius dicitur ens
quam accidens. Et talis est divisio virtutum in diversa genera
virtutum, eo quod bonum rationis non secundum eundem ordinem invenitur
in omnibus.
Ad secundum dicendum quod virtutes theologicae sunt supra hominem, ut
supra dictum est. Unde non proprie dicuntur virtutes humanae, sed
superhumanae, vel divinae.
Ad tertium dicendum, quod aliae virtutes intellectuales a prudentia,
etsi sint principaliores quam morales quantum ad subiectum; non tamen
sunt principaliores quantum ad rationem virtutis, quae respicit bonum,
quod est obiectum appetitus.
|
|