|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint quatuor
virtutes cardinales. Prudentia enim est directiva aliarum virtutum
moralium, ut ex supradictis patet. Sed id quod est directivum
aliorum, principalius est. Ergo prudentia sola est virtus
principalis.
2. Praeterea, virtutes principales sunt aliquo modo morales. Sed
ad operationes morales ordinamur per rationem practicam, et appetitum
rectum, ut dicitur in VI Ethic. Ergo solae duae virtutes
cardinales sunt.
3. Praeterea, inter alias etiam virtutes una est principalior
altera. Sed ad hoc quod virtus dicatur principalis, non requiritur
quod sit principalis respectu omnium, sed respectu quarundam. Ergo
videtur quod sint multo plures principales virtutes.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in II Moral., in quatuor
virtutibus tota boni operis structura consurgit.
Respondeo dicendum quod numerus aliquorum accipi potest aut secundum
principia formalia aut secundum subiecta, et utroque modo inveniuntur
quatuor cardinales virtutes. Principium enim formale virtutis de qua
nunc loquimur, est rationis bonum. Quod quidem dupliciter potest
considerari. Uno modo, secundum quod in ipsa consideratione rationis
consistit. Et sic erit una virtus principalis, quae dicitur
prudentia. Alio modo, secundum quod circa aliquid ponitur rationis
ordo. Et hoc vel circa operationes, et sic est iustitia, vel circa
passiones, et sic necesse est esse duas virtutes. Ordinem enim
rationis necesse est ponere circa passiones, considerata repugnantia
ipsarum ad rationem. Quae quidem potest esse dupliciter. Uno modo
secundum quod passio impellit ad aliquid contrarium rationi, et sic
necesse est quod passio reprimatur, et ab hoc denominatur temperantia.
Alio modo, secundum quod passio retrahit ab eo quod ratio dictat,
sicut timor periculorum vel laborum, et sic necesse est quod homo
firmetur in eo quod est rationis, ne recedat; et ab hoc denominatur
fortitudo. Similiter secundum subiecta, idem numerus invenitur.
Quadruplex enim invenitur subiectum huius virtutis de qua nunc
loquimur, scilicet rationale per essentiam, quod prudentia perficit;
et rationale per participationem, quod dividitur in tria; idest in
voluntatem, quae est subiectum iustitiae; et in concupiscibilem, quae
est subiectum temperantiae; et in irascibilem, quae est subiectum
fortitudinis.
Ad primum ergo dicendum quod prudentia est simpliciter principalior
omnibus. Sed aliae ponuntur principales unaquaeque in suo genere.
Ad secundum dicendum quod rationale per participationem dividitur in
tria, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod omnes aliae virtutes, quarum una est
principalior alia, reducuntur ad praedictas quatuor, et quantum ad
subiectum, et quantum ad rationes formales.
|
|