|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliae virtutes debeant
dici magis principales quam istae. Id enim quod est maximum in
unoquoque genere, videtur esse principalius. Sed magnanimitas
operatur magnum in omnibus virtutibus, ut dicitur in IV Ethic.
Ergo magnanimitas maxime debet dici principalis virtus.
2. Praeterea, illud per quod aliae virtutes firmantur, videtur esse
maxime principalis virtus. Sed humilitas est huiusmodi, dicit enim
Gregorius quod qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi
paleas in ventum portat. Ergo humilitas videtur esse maxime
principalis.
3. Praeterea, illud videtur esse principale, quod est
perfectissimum. Sed hoc pertinet ad patientiam; secundum illud
Iacobi I, patientia opus perfectum habet. Ergo patientia debet poni
principalis.
Sed contra est quod Tullius, in sua rhetorica, ad has quatuor omnes
alias reducit.
Respondeo dicendum quod sicut supra dictum est, huiusmodi quatuor
virtutes cardinales accipiuntur secundum quatuor formales rationes
virtutis de qua loquimur. Quae quidem in aliquibus actibus vel
passionibus principaliter inveniuntur. Sicut bonum consistens in
consideratione rationis, principaliter invenitur in ipso rationis
imperio; non autem in consilio, neque in iudicio, ut supra dictum
est. Similiter autem bonum rationis prout ponitur in operationibus
secundum rationem recti et debiti, principaliter invenitur in
commutationibus vel distributionibus quae sunt ad alterum cum
aequalitate. Bonum autem refraenandi passiones principaliter invenitur
in passionibus quas maxime difficile est reprimere, scilicet in
delectationibus tactus. Bonum autem firmitatis ad standum in bono
rationis contra impetum passionum, praecipue invenitur in periculis
mortis, contra quae difficillimum est stare. Sic igitur praedictas
quatuor virtutes dupliciter considerare possumus. Uno modo, secundum
communes rationes formales. Et secundum hoc, dicuntur principales,
quasi generales ad omnes virtutes, utputa quod omnis virtus quae facit
bonum in consideratione rationis, dicatur prudentia; et quod omnis
virtus quae facit bonum debiti et recti in operationibus, dicatur
iustitia; et omnis virtus quae cohibet passiones et deprimit, dicatur
temperantia; et omnis virtus quae facit firmitatem animi contra
quascumque passiones, dicatur fortitudo. Et sic multi loquuntur de
istis virtutibus, tam sacri doctores quam etiam philosophi. Et sic
aliae virtutes sub ipsis continentur unde cessant omnes obiectiones.
Alio vero modo possunt accipi, secundum quod istae virtutes
denominantur ab eo quod est praecipuum in unaquaque materia. Et sic
sunt speciales virtutes, contra alias divisae. Dicuntur tamen
principales respectu aliarum, propter principalitatem materiae, puta
quod prudentia dicatur quae praeceptiva est; iustitia, quae est circa
actiones debitas inter aequales; temperantia, quae reprimit
concupiscentias delectationum tactus; fortitudo, quae firmat contra
pericula mortis.
Et sic etiam cessant obiectiones, quia aliae virtutes possunt habere
aliquas alias principalitates, sed istae dicuntur principales ratione
materiae, ut supra dictum est.
|
|