|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod quatuor praedictae
virtutes non sint diversae virtutes, et ab invicem distinctae. Dicit
enim Gregorius, in XXII Moral., prudentia vera non est, quae
iusta, temperans et fortis non est; nec perfecta temperantia, quae
fortis, iusta et prudens non est; nec fortitudo integra, quae
prudens, temperans et iusta non est; nec vera iustitia, quae
prudens, fortis et temperans non est. Hoc autem non contingeret, si
praedictae quatuor virtutes essent ab invicem distinctae, diversae enim
species eiusdem generis non denominant se invicem. Ergo praedictae
virtutes non sunt ab invicem distinctae.
2. Praeterea, eorum quae ab invicem sunt distincta, quod est
unius, non attribuitur alteri. Sed illud quod est temperantiae,
attribuitur fortitudini, dicit enim Ambrosius, in I libro de
Offic., iure ea fortitudo vocatur, quando unusquisque seipsum
vincit, nullis illecebris emollitur atque inflectitur. De temperantia
etiam dicit quod modum vel ordinem servat omnium quae vel agenda vel
dicenda arbitramur. Ergo videtur quod huiusmodi virtutes non sunt ab
invicem distinctae.
3. Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod ad
virtutem haec requiruntur, primum quidem, si sciens; deinde, si
eligens, et eligens propter hoc; tertium autem, si firme et
immobiliter habeat et operetur. Sed horum primum videtur ad prudentiam
pertinere, quae est recta ratio agibilium; secundum, scilicet
eligere, ad temperantiam, ut aliquis non ex passione, sed ex
electione agat, passionibus refraenatis; tertium, ut aliquis propter
debitum finem operetur, rectitudinem quandam continet, quae videtur ad
iustitiam pertinere aliud, scilicet firmitas et immobilitas, pertinet
ad fortitudinem. Ergo quaelibet harum virtutum est generalis ad omnes
virtutes. Ergo non distinguuntur ad invicem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles.,
quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario affectu, et
subiungit de praedictis quatuor virtutibus. Praedictae ergo quatuor
virtutes sunt ab invicem distinctae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, praedictae quatuor
virtutes dupliciter a diversis accipiuntur. Quidam enim accipiunt
eas, prout significant quasdam generales conditiones humani animi,
quae inveniuntur in omnibus virtutibus, ita scilicet quod prudentia
nihil sit aliud quam quaedam rectitudo discretionis in quibuscumque
actibus vel materiis; iustitia vero sit quaedam rectitudo animi, per
quam homo operatur quod debet in quacumque materia; temperantia vero
sit quaedam dispositio animi quae modum quibuscumque passionibus vel
operationibus imponit, ne ultra debitum efferantur; fortitudo vero sit
quaedam dispositio animae per quam firmetur in eo quod est secundum
rationem, contra quoscumque impetus passionum vel operationum labores.
Haec autem quatuor sic distincta, non important diversitatem habituum
virtuosorum quantum ad iustitiam, temperantiam et fortitudinem.
Cuilibet enim virtuti morali, ex hoc quod est habitus, convenit
quaedam firmitas, ut a contrario non moveatur, quod dictum est ad
fortitudinem pertinere. Ex hoc vero quod est virtus, habet quod
ordinetur ad bonum, in quo importatur ratio recti vel debiti, quod
dicebatur ad iustitiam pertinere. In hoc vero quod est virtus moralis
rationem participans, habet quod modum rationis in omnibus servet, et
ultra se non extendat, quod dicebatur pertinere ad temperantiam.
Solum autem hoc quod est discretionem habere, quod attribuebatur
prudentiae, videtur distingui ab aliis tribus, inquantum hoc est
ipsius rationis per essentiam; alia vero tria important quandam
participationem rationis, per modum applicationis cuiusdam ad passiones
vel operationes. Sic igitur, secundum praedicta, prudentia quidem
esset virtus distincta ab aliis tribus, sed aliae tres non essent
virtutes distinctae ab invicem; manifestum est enim quod una et eadem
virtus et est habitus, et est virtus, et est moralis. Alii vero, et
melius, accipiunt has quatuor virtutes secundum quod determinantur ad
materias speciales; unaquaeque quidem illarum ad unam materiam, in qua
principaliter laudatur illa generalis conditio a qua nomen virtutis
accipitur, ut supra dictum est. Et secundum hoc, manifestum est quod
praedictae virtutes sunt diversi habitus, secundum diversitatem
obiectorum distincti.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur de praedictis quatuor
virtutibus secundum primam acceptionem. Vel potest dici quod istae
quatuor virtutes denominantur ab invicem per redundantiam quandam. Id
enim quod est prudentiae, redundat in alias virtutes, inquantum a
prudentia diriguntur. Unaquaeque vero aliarum redundat in alias ea
ratione, quod qui potest quod est difficilius, potest et id quod minus
est difficile. Unde qui potest refraenare concupiscentias
delectabilium secundum tactum, ne modum excedant, quod est
difficillimum; ex hoc ipso redditur habilior ut refraenet audaciam in
periculis mortis, ne ultra modum procedat, quod est longe facilius;
et secundum hoc, fortitudo dicitur temperata. Temperantia etiam
dicitur fortis, ex redundantia fortitudinis in temperantiam, inquantum
scilicet ille qui per fortitudinem habet animum firmum contra pericula
mortis, quod est difficillimum, est habilior ut retineat animi
firmitatem contra impetus delectationum; quia, ut dicit Tullius in I
de Offic., non est consentaneum ut qui metu non frangitur,
cupiditate frangatur; nec qui invictum se a labore praestiterit, vinci
a voluptate.
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum. Sic enim temperantia in
omnibus modum servat, et fortitudo contra illecebras voluptatum animum
servat inflexum, vel inquantum istae virtutes denominant quasdam
generales conditiones virtutum; vel per redundantiam praedictam.
Ad tertium dicendum quod illae quatuor generales virtutum conditiones
quas ponit philosophus, non sunt propriae praedictis virtutibus. Sed
possunt eis appropriari, secundum modum iam dictum.
|
|