|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter huiusmodi
quatuor virtutes dividantur in virtutes exemplares, purgati animi,
purgatorias, et politicas. Ut enim Macrobius dicit, in I super
somnium Scipionis, virtutes exemplares sunt quae in ipsa divina mente
consistunt. Sed philosophus, in X Ethic., dicit quod ridiculum
est Deo iustitiam, fortitudinem, temperantiam et prudentiam
attribuere. Ergo virtutes huiusmodi non possunt esse exemplares.
2. Praeterea, virtutes purgati animi dicuntur quae sunt absque
passionibus, dicit enim ibidem Macrobius quod temperantiae purgati
animi est terrenas cupiditates non reprimere, sed penitus oblivisci;
fortitudinis autem passiones ignorare, non vincere. Dictum est autem
supra quod huiusmodi virtutes sine passionibus esse non possunt. Ergo
huiusmodi virtutes purgati animi esse non possunt.
3. Praeterea, virtutes purgatorias dicit esse eorum qui quadam
humanorum fuga solis se inserunt divinis. Sed hoc videtur esse
vitiosum, dicit enim Tullius, in I de Offic., quod qui despicere
se dicunt ea quae plerique mirantur imperia et magistratus, his non
modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto. Ergo non sunt aliquae
virtutes purgatoriae.
4. Praeterea, virtutes politicas esse dicit quibus boni viri
reipublicae consulunt, urbesque tuentur. Sed ad bonum commune sola
iustitia legalis ordinatur; ut philosophus dicit, in V Ethic. Ergo
aliae virtutes non debent dici politicae.
Sed contra est quod Macrobius ibidem dicit, Plotinus, inter
philosophiae professores cum Platone princeps, quatuor sunt, inquit,
quaternarum genera virtutum. Ex his primae politicae vocantur;
secundae, purgatoriae; tertiae autem, iam purgati animi; quartae,
exemplares.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit in libro de moribus
Eccles., oportet quod anima aliquid sequatur, ad hoc quod ei possit
virtus innasci, et hoc Deus est, quem si sequimur, bene vivimus.
Oportet igitur quod exemplar humanae virtutis in Deo praeexistat,
sicut et in eo praeexistunt omnium rerum rationes. Sic igitur virtus
potest considerari vel prout est exemplariter in Deo, et sic dicuntur
virtutes exemplares. Ita scilicet quod ipsa divina mens in Deo
dicatur prudentia; temperantia vero, conversio divinae intentionis ad
seipsum, sicut in nobis temperantia dicitur per hoc quod
concupiscibilis conformatur rationi; fortitudo autem Dei est eius
immutabilitas; iustitia vero Dei est observatio legis aeternae in suis
operibus, sicut Plotinus dixit. Et quia homo secundum suam naturam
est animal politicum, virtutes huiusmodi, prout in homine existunt
secundum conditionem suae naturae, politicae vocantur, prout scilicet
homo secundum has virtutes recte se habet in rebus humanis gerendis.
Secundum quem modum hactenus de his virtutibus locuti sumus. Sed quia
ad hominem pertinet ut etiam ad divina se trahat quantum potest, ut
etiam philosophus dicit, in X Ethic.; et hoc nobis in sacra
Scriptura multipliciter commendatur, ut est illud Matth. V, estote
perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est, necesse est
ponere quasdam virtutes medias inter politicas, quae sunt virtutes
humanae, et exemplares, quae sunt virtutes divinae. Quae quidem
virtutes distinguuntur secundum diversitatem motus et termini. Ita
scilicet quod quaedam sunt virtutes transeuntium et in divinam
similitudinem tendentium, et hae vocantur virtutes purgatoriae. Ita
scilicet quod prudentia omnia mundana divinorum contemplatione
despiciat, omnemque animae cogitationem in divina sola dirigat;
temperantia vero relinquat, inquantum natura patitur, quae corporis
usus requirit; fortitudinis autem est ut anima non terreatur propter
excessum a corpore, et accessum ad superna; iustitia vero est ut tota
anima consentiat ad huius propositi viam. Quaedam vero sunt virtutes
iam assequentium divinam similitudinem, quae vocantur virtutes iam
purgati animi. Ita scilicet quod prudentia sola divina intueatur;
temperantia terrenas cupiditates nesciat; fortitudo passiones ignoret;
iustitia cum divina mente perpetuo foedere societur, eam scilicet
imitando. Quas quidem virtutes dicimus esse beatorum, vel aliquorum
in hac vita perfectissimorum.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de his virtutibus
secundum quod sunt circa res humanas, puta iustitia circa emptiones et
venditiones, fortitudo circa timores, temperantia circa
concupiscentias. Sic enim ridiculum est eas Deo attribuere.
Ad secundum dicendum quod virtutes humanae sunt circa passiones,
scilicet virtutes hominum in hoc mundo conversantium. Sed virtutes
eorum qui plenam beatitudinem assequuntur, sunt absque passionibus.
Unde Plotinus dicit quod passiones politicae virtutes molliunt, idest
ad medium reducunt; secundae, scilicet purgatoriae, auferunt;
tertiae, quae sunt purgati animi, obliviscuntur; in quartis,
scilicet exemplaribus, nefas est nominari. Quamvis dici possit quod
loquitur hic de passionibus secundum quod significant aliquos
inordinatos motus.
Ad tertium dicendum quod deserere res humanas ubi necessitas
imponitur, vitiosum est, alias est virtuosum. Unde parum supra
Tullius praemittit, his forsitan concedendum est rempublicam non
capessentibus, qui excellenti ingenio doctrinae se dederunt; et his
qui aut valetudinis imbecillitate, aut aliqua graviori causa impediti,
a republica recesserunt; cum eius administrandae potestatem aliis
laudemque concederent. Quod consonat ei quod Augustinus dicit,
XIX de Civ. Dei, otium sanctum quaerit caritas veritatis;
negotium iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus
imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati, si autem
imponitur, suscipienda est, propter caritatis necessitatem.
Ad quartum dicendum quod sola iustitia legalis directe respicit bonum
commune, sed per imperium omnes alias virtutes ad bonum commune
trahit, ut in V Ethic. dicit philosophus. Est enim considerandum
quod ad politicas virtutes, secundum quod hic dicuntur, pertinet non
solum bene operari ad commune, sed etiam bene operari ad partes
communis, scilicet ad domum, vel aliquam singularem personam.
|
|