|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sint aliquae virtutes
theologicae. Ut enim dicitur in VII Physic., virtus est
dispositio perfecti ad optimum, dico autem perfectum, quod est
dispositum secundum naturam. Sed id quod est divinum, est supra
naturam hominis. Ergo virtutes theologicae non sunt virtutes hominis.
2. Praeterea, virtutes theologicae dicuntur quasi virtutes divinae.
Sed virtutes divinae sunt exemplares, ut dictum est, quae quidem non
sunt in nobis, sed in Deo. Ergo virtutes theologicae non sunt
virtutes hominis.
3. Praeterea, virtutes theologicae dicuntur quibus ordinamur in
Deum, qui est primum principium et ultimus finis rerum. Sed homo ex
ipsa natura rationis et voluntatis, habet ordinem ad primum principium
et ultimum finem. Non ergo requiruntur aliqui habitus virtutum
theologicarum, quibus ratio et voluntas ordinetur in Deum.
Sed contra est quod praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed de
actibus fidei, spei et caritatis dantur praecepta in lege divina,
dicitur enim Eccli. II, qui timetis Deum, credite illi; item,
sperate in illum; item, diligite illum. Ergo fides, spes et caritas
sunt virtutes in Deum ordinantes. Sunt ergo theologicae.
Respondeo dicendum quod per virtutem perficitur homo ad actus quibus in
beatitudinem ordinatur, ut ex supradictis patet. Est autem duplex
hominis beatitudo sive felicitas, ut supra dictum est. Una quidem
proportionata humanae naturae, ad quam scilicet homo pervenire potest
per principia suae naturae. Alia autem est beatitudo naturam hominis
excedens, ad quam homo sola divina virtute pervenire potest, secundum
quandam divinitatis participationem; secundum quod dicitur II Petr.
I, quod per Christum facti sumus consortes divinae naturae. Et quia
huiusmodi beatitudo proportionem humanae naturae excedit, principia
naturalia hominis, ex quibus procedit ad bene agendum secundum suam
proportionem, non sufficiunt ad ordinandum hominem in beatitudinem
praedictam. Unde oportet quod superaddantur homini divinitus aliqua
principia, per quae ita ordinetur ad beatitudinem supernaturalem,
sicut per principia naturalia ordinatur ad finem connaturalem, non
tamen absque adiutorio divino. Et huiusmodi principia virtutes
dicuntur theologicae, tum quia habent Deum pro obiecto, inquantum per
eas recte ordinamur in Deum; tum quia a solo Deo nobis infunduntur;
tum quia sola divina revelatione, in sacra Scriptura, huiusmodi
virtutes traduntur.
Ad primum ergo dicendum quod aliqua natura potest attribui alicui rei
dupliciter. Uno modo, essentialiter, et sic huiusmodi virtutes
theologicae excedunt hominis naturam. Alio modo, participative,
sicut lignum ignitum participat naturam ignis, et sic quodammodo fit
homo particeps divinae naturae, ut dictum est. Et sic istae virtutes
conveniunt homini secundum naturam participatam.
Ad secundum dicendum quod istae virtutes non dicuntur divinae, sicut
quibus Deus sit virtuosus, sed sicut quibus nos efficimur virtuosi a
Deo, et in ordine ad Deum. Unde non sunt exemplares, sed
exemplatae.
Ad tertium dicendum quod ad Deum naturaliter ratio et voluntas
ordinatur prout est naturae principium et finis, secundum tamen
proportionem naturae. Sed ad ipsum secundum quod est obiectum
beatitudinis supernaturalis, ratio et voluntas secundum suam naturam
non ordinantur sufficienter.
|
|