|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes theologicae
non distinguantur a moralibus et intellectualibus. Virtutes enim
theologicae, si sunt in anima humana, oportet quod perficiant ipsam
vel secundum partem intellectivam vel secundum partem appetitivam. Sed
virtutes quae perficiunt partem intellectivam, dicuntur
intellectuales, virtutes autem quae perficiunt partem appetitivam,
sunt morales. Ergo virtutes theologicae non distinguuntur a virtutibus
moralibus et intellectualibus.
2. Praeterea, virtutes theologicae dicuntur quae ordinant nos ad
Deum. Sed inter intellectuales virtutes est aliqua quae ordinat nos
ad Deum, scilicet sapientia, quae est de divinis, utpote causam
altissimam considerans. Ergo virtutes theologicae ab intellectualibus
virtutibus non distinguuntur.
3. Praeterea, Augustinus, in libro de moribus Eccles.,
manifestat in quatuor virtutibus cardinalibus quod sunt ordo amoris.
Sed amor est caritas, quae ponitur virtus theologica. Ergo virtutes
morales non distinguuntur a theologicis.
Sed contra, id quod est supra naturam hominis, distinguitur ab eo
quod est secundum naturam hominis. Sed virtutes theologicae sunt super
naturam hominis, cui secundum naturam conveniunt virtutes
intellectuales et morales, ut ex supradictis patet. Ergo
distinguuntur ab invicem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus specie
distinguuntur secundum formalem differentiam obiectorum. Obiectum
autem theologicarum virtutum est ipse Deus, qui est ultimus rerum
finis, prout nostrae rationis cognitionem excedit. Obiectum autem
virtutum intellectualium et moralium est aliquid quod humana ratione
comprehendi potest. Unde virtutes theologicae specie distinguuntur a
moralibus et intellectualibus.
Ad primum ergo dicendum quod virtutes intellectuales et morales
perficiunt intellectum et appetitum hominis secundum proportionem
naturae humanae, sed theologicae supernaturaliter.
Ad secundum dicendum quod sapientia quae a philosopho ponitur
intellectualis virtus, considerat divina secundum quod sunt
investigabilia ratione humana. Sed theologica virtus est circa ea
secundum quod rationem humanam excedunt.
Ad tertium dicendum quod, licet caritas sit amor, non tamen omnis
amor est caritas. Cum ergo dicitur quod omnis virtus est ordo amoris,
potest intelligi vel de amore communiter dicto; vel de amore
caritatis. Si de amore communiter dicto, sic dicitur quaelibet virtus
esse ordo amoris, inquantum ad quamlibet cardinalium virtutum
requiritur ordinata affectio, omnis autem affectionis radix et
principium est amor, ut supra dictum est. Si autem intelligatur de
amore caritatis, non datur per hoc intelligi quod quaelibet alia virtus
essentialiter sit caritas, sed quod omnes aliae virtutes aliqualiter a
caritate dependeant, ut infra patebit.
|
|