|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur
tres virtutes theologicae, fides, spes et caritas. Virtutes enim
theologicae se habent in ordine ad beatitudinem divinam, sicut
inclinatio naturae ad finem connaturalem. Sed inter virtutes ordinatas
ad finem connaturalem, ponitur una sola virtus naturalis, scilicet
intellectus principiorum. Ergo debet poni una sola virtus theologica.
2. Praeterea, theologicae virtutes sunt perfectiores virtutibus
intellectualibus et moralibus. Sed inter intellectuales virtutes fides
non ponitur, sed est aliquid minus virtute, cum sit cognitio
imperfecta. Similiter etiam inter virtutes morales non ponitur spes,
sed est aliquid minus virtute, cum sit passio. Ergo multo minus
debent poni virtutes theologicae.
3. Praeterea, virtutes theologicae ordinant animam hominis ad
Deum. Sed ad Deum non potest anima hominis ordinari nisi per
intellectivam partem, in qua est intellectus et voluntas. Ergo non
debent esse nisi duae virtutes theologicae, una quae perficiat
intellectum, alia quae perficiat voluntatem.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIII, nunc
autem manent fides, spes, caritas, tria haec.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes theologicae
hoc modo ordinant hominem ad beatitudinem supernaturalem, sicut per
naturalem inclinationem ordinatur homo in finem sibi connaturalem. Hoc
autem contingit secundum duo. Primo quidem, secundum rationem vel
intellectum, inquantum continet prima principia universalia cognita
nobis per naturale lumen intellectus, ex quibus procedit ratio tam in
speculandis quam in agendis. Secundo, per rectitudinem voluntatis
naturaliter tendentis in bonum rationis. Sed haec duo deficiunt ab
ordine beatitudinis supernaturalis; secundum illud I ad Cor. II,
oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non
ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Unde oportuit quod
quantum ad utrumque, aliquid homini supernaturaliter adderetur, ad
ordinandum ipsum in finem supernaturalem. Et primo quidem, quantum ad
intellectum, adduntur homini quaedam principia supernaturalia, quae
divino lumine capiuntur, et haec sunt credibilia, de quibus est
fides. Secundo vero, voluntas ordinatur in illum finem et quantum ad
motum intentionis, in ipsum tendentem sicut in id quod est possibile
consequi, quod pertinet ad spem, et quantum ad unionem quandam
spiritualem, per quam quodammodo transformatur in illum finem, quod
fit per caritatem. Appetitus enim uniuscuiusque rei naturaliter
movetur et tendit in finem sibi connaturalem, et iste motus provenit ex
quadam conformitate rei ad suum finem.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus indiget speciebus
intelligibilibus, per quas intelligat, et ideo oportet quod in eo
ponatur aliquis habitus naturalis superadditus potentiae. Sed ipsa
natura voluntatis sufficit ad naturalem ordinem in finem, sive quantum
ad intentionem finis, sive quantum ad conformitatem ad ipsum. Sed in
ordine ad ea quae supra naturam sunt, ad nihil horum sufficit natura
potentiae. Et ideo oportet fieri superadditionem habitus
supernaturalis quantum ad utrumque.
Ad secundum dicendum quod fides et spes imperfectionem quandam
important, quia fides est de his quae non videntur, et spes de his
quae non habentur. Unde habere fidem et spem de his quae subduntur
humanae potestati, deficit a ratione virtutis. Sed habere fidem et
spem de his quae sunt supra facultatem naturae humanae, excedit omnem
virtutem homini proportionatam; secundum illud I ad Cor. I, quod
infirmum est Dei, fortius est hominibus.
Ad tertium dicendum quod ad appetitum duo pertinent, scilicet motus in
finem; et conformatio ad finem per amorem. Et sic oportet quod in
appetitu humano duae virtutes theologicae ponantur, scilicet spes et
caritas.
|
|