|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit hic ordo
theologicarum virtutum, quod fides sit prior spe, et spes prior
caritate. Radix enim est prior eo quod est ex radice. Sed caritas
est radix omnium virtutum; secundum illud ad Ephes. III, in
caritate radicati et fundati. Ergo caritas est prior aliis.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in I de Doct. Christ., non
potest aliquis diligere quod esse non crediderit. Porro si credit et
diligit, bene agendo efficit ut etiam speret. Ergo videtur quod fides
praecedat caritatem, et caritas spem.
3. Praeterea, amor est principium omnis affectionis, ut supra
dictum est. Sed spes nominat quandam affectionem; est enim quaedam
passio, ut supra dictum est. Ergo caritas, quae est amor, est prior
spe.
Sed contra est ordo quo apostolus ista enumerat, dicens, nunc autem
manent fides, spes, caritas.
Respondeo dicendum quod duplex est ordo, scilicet generationis, et
perfectionis. Ordine quidem generationis, quo materia est prior
forma, et imperfectum perfecto, in uno et eodem; fides praecedit
spem, et spes caritatem, secundum actus (nam habitus simul
infunduntur). Non enim potest in aliquid motus appetitivus tendere
vel sperando vel amando, nisi quod est apprehensum sensu aut
intellectu. Per fidem autem apprehendit intellectus ea quae sperat et
amat. Unde oportet quod, ordine generationis, fides praecedat spem
et caritatem. Similiter autem ex hoc homo aliquid amat, quod
apprehendit illud ut bonum suum. Per hoc autem quod homo ab aliquo
sperat se bonum consequi posse, reputat ipsum in quo spem habet,
quoddam bonum suum. Unde ex hoc ipso quod homo sperat de aliquo,
procedit ad amandum ipsum. Et sic, ordine generationis, secundum
actus, spes praecedit caritatem. Ordine vero perfectionis, caritas
praecedit fidem et spem, eo quod tam fides quam spes per caritatem
formatur, et perfectionem virtutis acquirit. Sic enim caritas est
mater omnium virtutum et radix, inquantum est omnium virtutum forma,
ut infra dicetur.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur de spe qua quis sperat
ex meritis iam habitis se ad beatitudinem perventurum, quod est spei
formatae, quae sequitur caritatem. Potest autem aliquis sperare
antequam habeat caritatem, non ex meritis quae iam habet, sed quae
sperat se habiturum.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de passionibus
ageretur, spes respicit duo. Unum quidem sicut principale obiectum,
scilicet bonum quod speratur. Et respectu huius, semper amor
praecedit spem, nunquam enim speratur aliquod bonum nisi desideratum et
amatum. Respicit etiam spes illum a quo se sperat posse consequi
bonum. Et respectu huius, primo quidem spes praecedit amorem;
quamvis postea ex ipso amore spes augeatur. Per hoc enim quod aliquis
reputat per aliquem se posse consequi aliquod bonum, incipit amare
ipsum, et ex hoc ipso quod ipsum amat, postea fortius de eo sperat.
|
|