|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus sit in nobis a
natura. Dicit enim Damascenus, in III libro, naturales sunt
virtutes, et aequaliter insunt omnibus. Et Antonius dicit, in
sermone ad monachos, si naturam voluntas mutaverit, perversitas est;
conditio servetur, et virtus est. Et Matth. IV, super illud,
circuibat Iesus etc., dicit Glossa, docet naturales iustitias,
scilicet castitatem, iustitiam, humilitatem, quas naturaliter habet
homo.
2. Praeterea, bonum virtutis est secundum rationem esse, ut ex
dictis patet. Sed id quod est secundum rationem, est homini
naturale, cum ratio sit hominis natura. Ergo virtus inest homini a
natura.
3. Praeterea, illud dicitur esse nobis naturale, quod nobis a
nativitate inest. Sed virtutes quibusdam a nativitate insunt, dicitur
enim Iob XXXI, ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero
egressa est mecum. Ergo virtus inest homini a natura.
Sed contra, id quod inest homini a natura, est omnibus hominibus
commune, et non tollitur per peccatum, quia etiam in Daemonibus bona
naturalia manent, ut Dionysius dicit, in IV cap. de Div. Nom.
Sed virtus non inest omnibus hominibus; et abiicitur per peccatum.
Ergo non inest homini a natura.
Respondeo dicendum quod circa formas corporales, aliqui dixerunt quod
sunt totaliter ab intrinseco, sicut ponentes latitationem formarum.
Aliqui vero, quod totaliter sint ab extrinseco, sicut ponentes formas
corporales esse ab aliqua causa separata. Aliqui vero, quod partim
sint ab intrinseco, inquantum scilicet praeexistunt in materia in
potentia; et partim ab extrinseco, inquantum scilicet reducuntur ad
actum per agens. Ita etiam circa scientias et virtutes, aliqui quidem
posuerunt eas totaliter esse ab intrinseco, ita scilicet quod omnes
virtutes et scientiae naturaliter praeexistunt in anima; sed per
disciplinam et exercitium impedimenta scientiae et virtutis tolluntur,
quae adveniunt animae ex corporis gravitate; sicut cum ferrum
clarificatur per limationem. Et haec fuit opinio Platonicorum. Alii
vero dixerunt quod sunt totaliter ab extrinseco, idest ex influentia
intelligentiae agentis, ut ponit Avicenna. Alii vero dixerunt quod
secundum aptitudinem scientiae et virtutes sunt in nobis a natura, non
autem secundum perfectionem, ut philosophus dicit, in II Ethic.
Et hoc verius est. Ad cuius manifestationem, oportet considerare
quod aliquid dicitur alicui homini naturale dupliciter, uno modo, ex
natura speciei; alio modo, ex natura individui. Et quia unumquodque
habet speciem secundum suam formam, individuatur vero secundum
materiam; forma vero hominis est anima rationalis, materia vero
corpus, id quod convenit homini secundum animam rationalem, est ei
naturale secundum rationem speciei; id vero quod est ei naturale
secundum determinatam corporis complexionem, est ei naturale secundum
naturam individui. Quod enim est naturale homini ex parte corporis
secundum speciem, quodammodo refertur ad animam, inquantum scilicet
tale corpus est tali animae proportionatum. Utroque autem modo virtus
est homini naturalis secundum quandam inchoationem. Secundum quidem
naturam speciei, inquantum in ratione homini insunt naturaliter quaedam
principia naturaliter cognita tam scibilium quam agendorum, quae sunt
quaedam seminalia intellectualium virtutum et moralium; et inquantum in
voluntate inest quidam naturalis appetitus boni quod est secundum
rationem. Secundum vero naturam individui, inquantum ex corporis
dispositione aliqui sunt dispositi vel melius vel peius ad quasdam
virtutes, prout scilicet vires quaedam sensitivae actus sunt quarundam
partium corporis, ex quarum dispositione adiuvantur vel impediuntur
huiusmodi vires in suis actibus, et per consequens vires rationales,
quibus huiusmodi sensitivae vires deserviunt. Et secundum hoc, unus
homo habet naturalem aptitudinem ad scientiam, alius ad fortitudinem,
alius ad temperantiam. Et his modis tam virtutes intellectuales quam
morales, secundum quandam aptitudinis inchoationem, sunt in nobis a
natura. Non autem consummatio earum. Quia natura determinatur ad
unum, consummatio autem huiusmodi virtutum non est secundum unum modum
actionis, sed diversimode, secundum diversas materias in quibus
virtutes operantur, et secundum diversas circumstantias. Sic ergo
patet quod virtutes in nobis sunt a natura secundum aptitudinem et
inchoationem, non autem secundum perfectionem, praeter virtutes
theologicas, quae sunt totaliter ab extrinseco.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae duae rationes
procedunt secundum quod seminalia virtutum insunt nobis a natura,
inquantum rationales sumus. Tertia vero ratio procedit secundum quod
ex naturali dispositione corporis, quam habet ex nativitate, unus
habet aptitudinem ad miserendum, alius ad temperate vivendum, alius ad
aliam virtutem.
|
|