|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes in nobis
causari non possint ex assuetudine operum. Quia super illud Rom.
XIV, omne quod non est ex fide, peccatum est, dicit Glossa
Augustini, omnis infidelium vita peccatum est; et nihil est bonum
sine summo bono. Ubi deest cognitio veritatis, falsa est virtus etiam
in optimis moribus. Sed fides non potest acquiri ex operibus, sed
causatur in nobis a Deo; secundum illud Ephes. II, gratia estis
salvati per fidem. Ergo nulla virtus potest in nobis acquiri ex
assuetudine operum.
2. Praeterea, peccatum, cum contrarietur virtuti, non compatitur
secum virtutem. Sed homo non potest vitare peccatum nisi per gratiam
Dei; secundum illud Sap. VIII, didici quod non possum esse
aliter continens, nisi Deus det. Ergo nec virtutes aliquae possunt
in nobis causari ex assuetudine operum; sed solum dono Dei.
3. Praeterea, actus qui sunt in virtutem, deficiunt a perfectione
virtutis. Sed effectus non potest esse perfectior causa. Ergo virtus
non potest causari ex actibus praecedentibus virtutem.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod bonum est virtuosius quam malum. Sed ex malis actibus causantur
habitus vitiorum. Ergo multo magis ex bonis actibus possunt causari
habitus virtutum.
Respondeo dicendum quod de generatione habituum ex actibus, supra in
generali dictum est. Nunc autem specialiter quantum ad virtutem,
considerandum est quod sicut supra dictum est, virtus hominis perficit
ipsum ad bonum. Cum autem ratio boni consistat in modo, specie et
ordine, ut Augustinus dicit in libro de natura boni; sive in numero,
pondere et mensura, ut dicitur Sap. XI, oportet quod bonum hominis
secundum aliquam regulam consideretur. Quae quidem est duplex, ut
supra dictum est, scilicet ratio humana, et lex divina. Et quia lex
divina est superior regula, ideo ad plura se extendit, ita quod
quidquid regulatur ratione humana, regulatur etiam lege divina, sed
non convertitur. Virtus igitur hominis ordinata ad bonum quod
modificatur secundum regulam rationis humanae, potest ex actibus
humanis causari, inquantum huiusmodi actus procedunt a ratione, sub
cuius potestate et regula tale bonum consistit. Virtus vero ordinans
hominem ad bonum secundum quod modificatur per legem divinam, et non
per rationem humanam, non potest causari per actus humanos, quorum
principium est ratio, sed causatur solum in nobis per operationem
divinam. Et ideo, huiusmodi virtutem definiens, Augustinus posuit
in definitione virtutis, quam Deus in nobis sine nobis operatur.
Et de huiusmodi etiam virtutibus prima ratio procedit.
Ad secundum dicendum quod virtus divinitus infusa, maxime si in sua
perfectione consideretur, non compatitur secum aliquod peccatum
mortale. Sed virtus humanitus acquisita potest secum compati aliquem
actum peccati, etiam mortalis, quia usus habitus in nobis est nostrae
voluntati subiectus, ut supra dictum est; non autem per unum actum
peccati corrumpitur habitus virtutis acquisitae; habitui enim non
contrariatur directe actus, sed habitus. Et ideo, licet sine gratia
homo non possit peccatum mortale vitare, ita quod nunquam peccet
mortaliter; non tamen impeditur quin possit habitum virtutis
acquirere, per quam a malis operibus abstineat ut in pluribus, et
praecipue ab his quae sunt valde rationi contraria. Sunt etiam quaedam
peccata mortalia quae homo sine gratia nullo modo potest vitare, quae
scilicet directe opponuntur virtutibus theologicis, quae ex dono
gratiae sunt in nobis. Hoc tamen infra manifestius fiet.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, virtutum acquisitarum
praeexistunt in nobis quaedam semina sive principia, secundum naturam.
Quae quidem principia sunt nobiliora virtutibus eorum virtute
acquisitis, sicut intellectus principiorum speculabilium est nobilior
scientia conclusionum; et naturalis rectitudo rationis est nobilior
rectificatione appetitus quae fit per participationem rationis, quae
quidem rectificatio pertinet ad virtutem moralem. Sic igitur actus
humani, inquantum procedunt ex altioribus principiis, possunt causare
virtutes acquisitas humanas.
|
|