|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praeter virtutes
theologicas, non sint aliae virtutes nobis infusae a Deo. Ea enim
quae possunt fieri a causis secundis, non fiunt immediate a Deo, nisi
forte aliquando miraculose, quia, ut Dionysius dicit, lex
divinitatis est ultima per media adducere. Sed virtutes intellectuales
et morales possunt in nobis causari per nostros actus, ut dictum est.
Non ergo convenienter causantur in nobis per infusionem.
2. Praeterea, in operibus Dei multo minus est aliquid superfluum
quam in operibus naturae. Sed ad ordinandum nos in bonum
supernaturale, sufficiunt virtutes theologicae. Ergo non sunt aliae
virtutes supernaturales, quas oporteat in nobis causari a Deo.
3. Praeterea, natura non facit per duo, quod potest facere per
unum, et multo minus Deus. Sed Deus inseruit animae nostrae semina
virtutum, ut dicit Glossa Heb. I. Ergo non oportet quod alias
virtutes in nobis per infusionem causet.
Sed contra est quod dicitur Sap. VIII, sobrietatem et iustitiam
docet, prudentiam et virtutem.
Respondeo dicendum quod oportet effectus esse suis causis et principiis
proportionatos. Omnes autem virtutes tam intellectuales quam morales,
quae ex nostris actibus acquiruntur, procedunt ex quibusdam naturalibus
principiis in nobis praeexistentibus, ut supra dictum est. Loco
quorum naturalium principiorum, conferuntur nobis a Deo virtutes
theologicae, quibus ordinamur ad finem supernaturalem, sicut supra
dictum est. Unde oportet quod his etiam virtutibus theologicis
proportionaliter respondeant alii habitus divinitus causati in nobis,
qui sic se habeant ad virtutes theologicas sicut se habent virtutes
morales et intellectuales ad principia naturalia virtutum.
Ad primum ergo dicendum quod aliquae quidem virtutes morales et
intellectuales possunt causari in nobis ex nostris actibus, tamen illae
non sunt proportionatae virtutibus theologicis. Et ideo oportet
alias, eis proportionatas, immediate a Deo causari.
Ad secundum dicendum quod virtutes theologicae sufficienter nos
ordinant in finem supernaturalem, secundum quandam inchoationem,
quantum scilicet ad ipsum Deum immediate. Sed oportet quod per alias
virtutes infusas perficiatur anima circa alias res, in ordine tamen ad
Deum.
Ad tertium dicendum quod virtus illorum principiorum naturaliter
inditorum, non se extendit ultra proportionem naturae. Et ideo in
ordine ad finem supernaturalem, indiget homo perfici per alia principia
superaddita.
|
|